278 Disputatio quanĂ¼o sit lectionibus exercitiisve interponenda, peculiariter denunciabitur. 2. Maji, Rector. A. 2. MAJI 1584. Pro tertia classe D. Scribonij lectiones et Exercitia. Mane hora 6 per totain septimanam docebit dialecticam, quam incipiet 4. maji. Hora 7 die lunae proponal Ciceronis orationem Catiiinar. 2. unde analysis repetatur hora 4 pomeridi- ana. Pestridie vero nempe die martis mane hora 6. memoria ita exerceatur, ut actio commonstretur, ne adventante examine necesse sit auditoribus omnia novo labore denuo discere. Genesis eadem die fiat vesperi hora 4. proposito themate similis sententiae cum lectione habita. Hujus bidui simile erit alterum videlicet diei jovis et Veneris schola: nempe hora 7. diei jovis mane explica- bit 5. lib. Aeneid. lectionis habitae analysin poscet hora 4. a rnc- ridie, memoriam et actionem postridie videlicet die Veneris mane hora 7 exercebit: Genesin in themate 4. circiter versuum eadem die vesperi hora 4. Exercebit 3 classem domestrae meditationis singulis septimanis unico themate, quod mane hora 7 diei Saturni dictatum, proximi inde Saturni diei eadem hora reposcet et corri- get. Erit autem latinum et logicum hoc exercitium scribendj, et alternis vicibus prosa et carmen. Thema prosae potest ut plurimum esse quaestionis, ut vulgo vocant, simplicis. Cujus inventa argumenta tradentur imitatione eorum exemplorum, quae in dialectica citantur. Ejus rei speci- men singulis mensibus ipse exhibeat, et aliquot simiiia continuis septimanis subjiciat. Attamen eruditiores post tertium mensem declamatiunculam epistolarem possunt exhibere. Similitudo cum oratione Ciceronis est servanda, operaque danda, ut ita mature finiatur oratio, ut etiam possit una atque altera epistola Ciceronis ex insignioribus proponi, ut semper etiam ad lectionem et utili- tatem iHarum epistolarum juventus infiammetur. Omnis textus artium et eloquentiae memoriae mandetur. Hic ut exemplo suo prosit auditoribus non dedignabitur ipse eadem cum discipulis memoriae mandare.