XXV, 2. 3. tCi* SfVrV' $t' rr{\J<r>l t 4* ■*$**£ CA ^* w 8. Praeco diei jam sonat noctis profundae pervigil nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans. Hoc excitatus lucifer solvit polum caligine hoc omnis errorum chorus viam nocendi deserit. Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipsa Petri ecclesia canente culpam diluit. Surgamus ergo strenue gallus jacentes excitat et somnolentos increpat gallus negantes arguit. Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis solvitur lapsis fides revertitur. Jesu paventes respice et nos videndo corrige si nos respicis lapsi non cadunt fletuque culpa solvitur. Tu lux refulge sensibus noctisque somnum discute te nostra vox primum sonet et ora solvamus tibi. 6, 3. Thom. conditur. T, 3. Thom. si respicis, lapsus cadunt. 8, 2. Thom. mentisque.