EX HISTORIIS 77 (a. 69) Turbata per eosdem dies Germania et so-3,46 cordia ducum, seditione legionum, externa vi, perfidia sociali prope afflicta romana res. id bellum cum cau ­ sis et eventibus (etenim longius provectum est) mox memorabimus. (a. 69) intersepta Germanorum Raetorumque auxilia. 3,53 (a. 69) Isdem diebus Fabius Valens Urbini in cu-3,62 stodia interficitur, caput ejus vitellianis cohortibus osten ­ tatum, ne quam ultra spem foverent: nam pervasisse i n Germania s Valentem et veteres illic novosque exer ­ citus ciere credebant, visa caede in desperationem versi. (a. 69) Isdem diebus crebrescentem clad is germ a- 4,12 nicae famam nequaquam moesta civitas excipiebat: cae ­ sos exercitus, capta legionum hiberna, descivisse Gallias non ut mala loquebantur. Id bellum quibus causis or ­ tum, quanto externarum sociarumque gentium motu flagraverit altius expendam. Batav i, donec trans Rh e ­ num ageba nt, pars Chattoru m , seditio ne domestica puls i extrema gallicae orae, vacua cultoribus simulque in ­ sulam inter vada sitam occupavere, quam mare Ocea ­ num a fronte, Rhenus amnis tergum ac latera circum ­ luit : nec opibus romanis societate validiorum attriti vi ­ ros tantum armaque imperio ministrant, diu germanicis bellis exerciti, mox aucta per Britanniam gloria trans ­ missis illuc cohortib us, q uas vetere institu to nobilissi mi popularium regeban t, erat et domi delectus e ques, prae ­ cipue nandi studio, arma equosque retinens integris tur- mis Rhenum perrump ere. Julius Paulus et Claudius Civilis regia stirp e multo 4^3 ceteros anteibant. Paulum Fontejus Capito falso rebel ­ lionis crimine interfecit, injectae Civili catena e missus ­ que ad Neronem, et a Galba absolutus, sub Vitellio