Full text: Geschichte des Gymnasiums zu Corbach (I.)

278 
Disputatio quanüo sit lectionibus exercitiisve interponenda, 
peculiariter denunciabitur. 
2. Maji, Rector. 
A. 2. MAJI 1584. Pro tertia classe D. Scribonij 
lectiones et Exercitia. 
Mane hora 6 per totain septimanam docebit dialecticam, 
quam incipiet 4. maji. Hora 7 die lunae proponal Ciceronis 
orationem Catiiinar. 2. unde analysis repetatur hora 4 pomeridi- 
ana. Pestridie vero nempe die martis mane hora 6. memoria ita 
exerceatur, ut actio commonstretur, ne adventante examine necesse 
sit auditoribus omnia novo labore denuo discere. Genesis eadem 
die fiat vesperi hora 4. proposito themate similis sententiae cum 
lectione habita. Hujus bidui simile erit alterum videlicet diei 
jovis et Veneris schola: nempe hora 7. diei jovis mane explica- 
bit 5. lib. Aeneid. lectionis habitae analysin poscet hora 4. a rnc- 
ridie, memoriam et actionem postridie videlicet die Veneris mane 
hora 7 exercebit: Genesin in themate 4. circiter versuum eadem 
die vesperi hora 4. Exercebit 3 classem domestrae meditationis 
singulis septimanis unico themate, quod mane hora 7 diei Saturni 
dictatum, proximi inde Saturni diei eadem hora reposcet et corri- 
get. Erit autem latinum et logicum hoc exercitium scribendj, et 
alternis vicibus prosa et carmen. 
Thema prosae potest ut plurimum esse quaestionis, ut vulgo 
vocant, simplicis. Cujus inventa argumenta tradentur imitatione 
eorum exemplorum, quae in dialectica citantur. Ejus rei speci- 
men singulis mensibus ipse exhibeat, et aliquot simiiia continuis 
septimanis subjiciat. Attamen eruditiores post tertium mensem 
declamatiunculam epistolarem possunt exhibere. Similitudo cum 
oratione Ciceronis est servanda, operaque danda, ut ita mature 
finiatur oratio, ut etiam possit una atque altera epistola Ciceronis 
ex insignioribus proponi, ut semper etiam ad lectionem et utili- 
tatem iHarum epistolarum juventus infiammetur. Omnis textus 
artium et eloquentiae memoriae mandetur. 
Hic ut exemplo suo prosit auditoribus non dedignabitur ipse 
eadem cum discipulis memoriae mandare.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.