577
Nam haec res auditores recreat, et hoc est graeca cum latinis
conjungere.
Idem Conrector hora 1. dierum lunae et martis explicabit
epistolam apostolicam: At sjntaxin graecam dierum jovis et ve-
neris horis item primis a meridie, quae praelectiones sint com-
munes secundae classi cum tertia.
Cum autem exemplo magistri plurimum juvetur discipulus,
neque lectiones tantum intelligendae, sed etiam memoriae man-
dandae sint, par est, ut Conrector quae discipuli injungit, eadem
ediscat ipse, et sic eos quasi provocet ad certandum. Haec nempe
diligentia faciet ipsum ad omnia promptiorem et alacriorem, prae-
sertim si domesticum omne Studium huc unice spectaverit, omissis
rebus et meditationibus alienis. Id perfacile existimabunt discipuli,
ejus autoritati plurimum tribuentes.
Exercitium domesticae meditationis erit duplex, primum quod
proponatur et reposcatur die mercurii mane hora 6. conversio
videlicet in graecum sermonem, eaque communis secundae classi
cum tertia, quemadmodum et epistola Apostolica. Ideoque hoc
thema etiam similem cum habita ejus praelectione sententiam
habere debet.
Alterum erit exercitium secundae classis proprium et tantum
latinum, nempe alternis vicibus modo declamatio ad imitationem
Ciceronis similj sententia delecta, modo carmen ad Virgilii
mutationem.
Potest igitur locus autoris, hoc est, vel epistola, vel oratio
Ciceronis, vel Virgilij pars aliqua commonstrari, cujus sententiam
disposito themate, secutus conrector ipse sit, ut eundem textum
legentes discipuli facilius et utilius in scribendo versentur, si non
est praelectus.
Quoties autem scriptorum emendatio minus temporis reliquerit
quam duas horas (nam conjungenda est hora 7 cum 6) toties cum
secunda classe sphaericae doctrinae 6et repetitio quaedam potius,
quam praelectio.
Die solis mane hora 7 graecum euangelium docendum, ut
res breviter distinguatur.