276
Sabbathi Syntaxin Martinii Hebraeam, caeteris autem Physicam e
Cornelio Valerio.
Hora 8 praefeetus 2 classis die Lunae et Sabbathi Institu-
tiones Jnstiniani, caeteris Oivnthiacam primam Demosthenis.
Hora I praefeetus 1 classis die Lunae et Sabbathi exercebit
Geometriam in quaestionibus Mechanicis Aristotelis, caeteris
primum librum Iliadis Homcri.
Vesper! autem petet uterque aut resolutionem aJiquam Dia-
lecticam et Rhetoricam eorum quae tradita sunt, aut imitatione
quadani expressam similem compositionem.
Die Mereurii praefeetus 2 classis mane Sphaeram.
Octava autem praefeetus 1 classis Geometriam solidorum.
Die solis vesperi praefeetus 2 classis Epistolam ad Galalas Graece.
Praefeetus 1 Psalterium Hebraice profitebitur.
Disputatio denique te Declamatio singulis mensibus.
7.
EXERCITIA ET PRAELECTIONES
Conrectoris in secunda classe a. 2. Maji
1584.
Mane hora 6. diei lunae explicabit Demosthenis Olynthiacam
primam, cujus analysin repetet vesperi hora 4. Postridie vero
mane hora 6 videlicet diei martis memoriam habitae lectionis ex
ercebit ita, ut actionem etiam formet, cui aetioni vesperi hora 4.
ejusdem diei succedat genesis, hoc est, thema proponatur sententiae
similis cum habita lectione et memoria compraehensa, quod graece
convertatur.
Similiter diei Jovis mane hör. 6 docebit graecum carmen
Homeri, cujus item analysin vesperi hora 4 reposcat, memoriam
postridie hora 6 exerceat, genesin in themate trium aut 4. ver-
suum quam simillimae sententiae hora 4. vesperi persequatur.
Erit autem utriusque graecae praelectionis is modus, ut circa
solstitium Demosthenis oratio finiatur, cui confestim subjiciatur
similis Ciceroniana, de qua quidem in graecae praelectionis cursu
circumspiciet Conrector, ut latinus author graeco absque mora
succedat. Similiterque faciendum in graeco carmine commutando