‘212
dictionem adeo diffluentem, adeoque supinam esse, quin plurimae
passim virtutes imitationem mereantur. Simus ea industria qua
Tullius fuit, cum Graecorum eloquentiam Romane imitaretur, ex-
cellentium virtutum exemplo nequaquam carebimus. Quod si dissi-
patum trajectumque longius aliquando displicebit quippiam, ordine
commutato verbisque coliocatis red actum in quadrum hoc ipso
proderit, quod nos faciet circum spectiores et acriores addet sti-
mulos ad omnem elegantiam capessend um. Sed ad aliam quoque
partem institutionis et disciplinae veniendum laboris plenum, cujus
tametsi maximam partem P. Ramus sustulerit, tollendi reliqui
machinas nobis expeditas reliquerit, nescio tarnen qui fiat ut de
rerum ipsarum dignitate atque utilitate homini vix tantiUum credere
videamur. De artibus Mathematicis loquor, quae cum reliquae
deinceps Philosaphiae, Phvsicae et Ethicae fundamenta sint, eas-
que artes antecedere debeant, tanto praestantior haec disciplinae
pars est illa Grammatica, de qua Dixi, quanto haec ad persicien-
dum Philosophiam spectat, illa saltem ad inehoandum. Atque hoc
Pythagorae, Platoni, Aristoteli germanum est: quorum e libris
cum Physicam, Ethicam, Politicam discendam putemus, principia
quoque tantarum artium, nisi spiendida illa nomina tot Philoso-
phiae partium temere jactare et nos ipsos sallere velimus ante
omnia judicio institutoque eorundem serio sunt adipiscenda. Ne
minem illi ad consequentem Philosophiern, nisi in Mathematicis
probe versatum atque exercitatum admittebant, hoc est, qui eorum
usum et ad reliquarum artium cognitionem et (quod in omni doc
Irina optatur) ad vitae actionem posset referre. Neque enim ele-
menta tantum Arithmeticae et Geometriae, sed Mechanica quoque,
Optica, Harmonica in illis scholis proponi solebat: quae consue-
tudo si retenta tuisset obscuritas, quae tot secuiis in Euclide
haesit, ad nostram usque memoriam nequaquam remansisset.
Prorsus igitur in eadem cum P. Ramo hic quoque sententia sum,
ut baue disciplinae partem juventuti restituendam existimem Ne
que tarnen in eo sum errore, ut Arithmeticam qualemcumque
practicam (ut vocant) cum Sphaerula sex majorum, quatuor
minorum peripheriarum, Mathematicam prosessionem esse putem.
Euclide, Euclipe opus est, utque in Logicis nihil logicum, sic in