Full text: Geschichte des Gymnasiums zu Corbach (I.)

interclusus videbatur: nt jam frustra difficultatis in Mathematis 
caiumnia perseveret: cum illa interim Peter hispanica non hominum 
sed pecudum logicuncula cum suis praedicabilibus, praedicamentis, 
decem quaestionibus methodi, modalibus, reductionibus, regulis 
consequentiarum, locis personarum, fallaciis, non modo Poetam 
Oratoremque neminem, sed ne unam quidem Euclidis propositio- 
nem interpretari adhuc ausit, aut in luce clariore collocare. Ut 
bona spes sit Arithmetica Geometriaque sic Pythagorice, Platonice, 
Arostelice, id est recte et phiiosophice restitutis, tantaque sirmitate 
colloeatis reliquae Philosopbiae, Physicae, Ethicae, Politicae, ex- 
imium et tot seculis optatum aedificium paulatim absolutum sore. 
Etenim praecepta sua praeceplorumque delectum et ordinem autor 
hic noster ipse suo Marte jam pridem ita desendit, ut contra 
potuerit nemo. Ejusdem porro et institutioiiis modum nobis pro- 
posuimus ubi primum illud est, quod cum Latino Graecoque ser- 
mone vernaculum qnoque conjungendum imitatori, aut ab iis certe 
non longo intervallo sejungendum, autoribus Cicerone Fabioque 
monuit. Pu er apud avunculum annos abhinc quinque et viginti 
Germanien perinde et Latine loqui verbis verborumque structura 
docebar, cum textus quoque Latini Germanicique distinctiones, 
antequam edisceretur, accurate homo diligentissimus emendaret. 
Ex eo die quo quisque hujus instituti tenacior mihi Magister fuit 
(fuerunt autem e tarn multis perpauci) eo plus sructus attulit: 
quo magis de eodem remissum est, eo major vernaculi sermonis, 
ad quem tarnen excolendum omnis externarum linguarum imitatio 
referenda fuisset, jactura facta est. Quare hoc quoque exercitium 
P. Ramo tot tantisque argumentis suadente, mihi primum, post 
etiam juventuti recuperandum esse judicavi. Neque me movet, 
quam a nonnullis notari video, vasta Germanici sermonis com- 
positio, sententiaeque longius circumductae nostratium in tribuna- 
libus Oratorum. Gramma’icam ante omnia puritatem tarn in sin- 
gulis verbis quam conjunctis volo: cujus e tot libris in omni 
genere doctrinae nostro sermone perscriptis prosa facilis juventuti 
deligatur. Hinc si quis Rhetoricam quoque aemulari studebit 
(quod ego faciendum moneo) reperiet diiigens lector et usu jam 
aliquo confirmatus profecto, nequaquam ornnern Germanici Oratoris
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.