porro benelicii fructum, quanquam suis civibus inprimis deberi
Generosiss. Comites judicarunt, facile tarnen ad omnem vicinita-
tem, ad quosvis mortales pervenire patiuntur. Quamobrem si
quis artium et doctrinarum quae commemorata sunt genera sibi
expetenda putat, si a nobis, si legibus nostris expetat, sciat sibi
hoc a 4. Non. Maij anni 1579 (quo tempore, Deo volente et
benedicente, lectionum initium futurum est) licitum deinceps fore.
Caetera quidem quae ad laudem hujus operis commendationemque
et cohortationem spectabunt per delectos ad eam rem homines
tum commemorabuntur. Interea mihi hoc loco de doctrinae in
stitutionispue delectu disserendum esse, utendumque aliqua prope
rn od um defensione decrevi: propterea quod P. Kamum, quem
novem annos tribus in scholis prae aliis autoribus fere secutus
sum, nunc quoque sequendum existimem. Permulti quidem a me
dissenserunt, sed quorum tarnen nemo adhuc repertus est, qui
ulla ratione, ullave certitudinis, ut loquuntur, norma judicium
suum conformaret. Sunt igitur (quicquid imperitis hominibus
veterumque et semper earundem annotationum institoribus videatur)
P. Rami praecepta vere Socratica quae videlicet veritatem cujus-
vis doctrinae cum utilitate profectuque (quem in ejus discipulis,
priusquam legerem, sensus ipse coegit admirari) justa et natural!
consecutione perspicue conjungunt. Cum quibus si conferantur
pristina lila, quae jam sua sponte de manibus populi delabi coe-
perunt, reperietur Grammatica quidem prope eadem, nec Rheto-
rica, si redundantiam secernas, in tropis et figuris dissimilis:
Cicerone tarnen et Demosthene vulgus Rhetorum graviter incre-
pantibus, principemque pariern Pronunciationem judicio exemploque
siio semper efflagitantibus. In Dialectica vero nimium aberratum
fuit, quam etiam ipse magna melioris aetatis jactura dediscendam
laudem depreheudi, proque ea inventionis et judicii Socraticam
P. Rami doctrinam, Socraticum doctrinae usum exercitationemque
capiendam. Haec porro Logica non Poetas et Oratores tantum
retexuit, eorumque virtules maximas imitari docuit, sed conse-
quentes etiam artes, iuprimisque Mathematicas, ita explicavit et
renovavit post annorum fere duo millia, ut ad eas jam cuivis
aditus pateat, qui plerisque antea maximis obscuritatis tenebris