Full text: Geschichte des Gymnasiums zu Corbach (I.)

A.9 
Scholae juventutis omnium virtutum officinae et quasi sca- 
turigines bonorum civium merito dici et liaberi a sapientibus vj. 
dentur, quod eae artium liberal«um usum omnibus communicantes, 
prima fundamenta prudentiae ponunt, primaeque rerum aliquem 
delectum esse persuadent, dum rectum quod est quodque expetitur, 
qua ratione assequamur, singulae monstrant, idque eadem opera 
a non recto discernunt. Logicae enim artes, quid in dicendo, 
quid in cogitando expediat; Mathematicae, quae numerandi meti- 
endique emolumenta; Physicae, quae facultates creaturarum Dei 
sint, quoque pacto eae ad nostras utilitates adjungi queant, Lo- 
gice, Mathematice, Physice, id est erudite et prudenter, ostendunt: 
linde quid in moribus et vitae honestate deceat, omnes facile ex- 
pioratum habemus. Prudentia autem virtus est, quae longe prin- 
ceps ad munus suum probe perfungendum, iuminis instar caeteras 
antecedit. Quam cum artes liberales complectantur, dubium non 
est quin artium iegitima professio, veraque facultas, legitima vera- 
que sit virtutum omnium officina. Idque ipsum quoniam ita est, 
sequitur certe, nullum esse hujus vitae muniendae rectius Consi 
lium, quam eorum qui naturam hominis arte dirigendam et ex- 
colendam putant, scholas scilicet doctrinae causa aperiendas, eisque 
quam plurimos lectissimosque designandos publice Magistros cen- 
sent, ut patria bonis civibus in perpetuum abundet. Merito igitur 
Generosiss. domus V\ aldeccensis munificentia praedicatur, et, 
quoad nostra vox pervenire polest, ad omnes mortales divulgatur, 
quae, tametsi multae passim scholae, varia multiplicique doctrinae 
laude cumulatae sint, tarnen suam quoque domesticamque diu 
multumque cogitatam, saepe retardatam, contra omnes difficultates 
Corbachii summa cum alacritate, optante etiam. toties hac ipsa 
honestissima civitate, nunc molitur. Genus doctrinae non Logicum 
modo, sed Mathematicum quoque, Physicum, Ethicum, Politicum, 
Theologicum ejusmodi deligendum visum est, unde fructus quam 
maximus ad privatam publicamque vitam, ad Ecclesiam et Rem- 
publicam possit redire: idque ea ratione quam in tabula spectan- 
dam infra exhibemus et sexto quoque mense deinceps exhibituri 
consimillime sumus, classibus octo distributum, quibus totidem 
auditoria secreta, Magistrique Rectori totidem adjuncti. Hujus 
18
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.