264
In superioribus classibus mulctae pecuniariae de neglecto
officio et Malis moribus dari possunt: quas in quatuor istis so-
iennibus ferijs moderate licebit Consumere.
Ilii ipsi, Rector et Conrector, singulis diebus omnes classes
lustrabunt, nempe singulis horis binas sequente seinper altero
clavigero.
Pulsabitur autein campana, quadrante hora ante sequentem
horam et inox aderunt discipuli, ut ratio illa subduci mature
possit. Cum interim custodes decuriarum exigent scripta et quae
recitanda.
Literas sacras, quoad fieri polest, non nisi historice explica
buni praefecti classium, neque de iilis quoque disputabunt.
Non nisi de capitali crimine magistratus animadversio erit,
quanquam non deccrnenda poena nisi cum consilio Rectoris et
Conrectoris, et ea quam maxime fieri polest ad conservandum
decus literarum temperanda et saepe etiam ad exigendum Rectori
relinquenda.
Si qui noctu turbas in plataeis excitaverint, trahi in custo
diam honestiorem aliquam possunt et postridie Reel, tradi.
In Logicis praeceptis, id est Grammatica, Rhetor.,
Dialectica cum uniusmodi materia ex Platone, Aristotele, Cicerone,
Quintiliano, Varrone, Prisciano et similibus colligatur.
Dissimilitudo autem nulla sit, nisi in forma et dispositione,
sive Rami, sive alter!us epitome tradatur, precium operae fuerit
illo principes laudari, sicut Talaeum in dialecticis Rami fecisse
videnius.
Quia in vicinis scholis Philipp! Grammatica Latina passim
traditur, illam praesertim non auctam retineri velim, jn Caeteris
autem nihil Rami epitome prius aut praestantius duxerim.
In omnibus classibus praecepta potissimum mane et exerci-
tationes vesperi, Caeteris autem horis autores illi, qui exempli
causa adduntur, tradi debent.
Praecepta autem brevia, vera et utilia erunt.
Musica semper meridie: Mathesis autem alia die Mercurii
mane et 9. tradetur.