DE HENRY IV.
37
sed ad defensionem patriæ el propulsandum Iberum tumul-
tuantem retinebuntur. Austriaci belgicarum provinciarum
gubernatores Imperii Principibus et imprimis Evangelicis,
justis de causis nunc suspecti facti sunt, quod, sæpius mili-
tem Imperii finibus educere polliciti, pacem publicam peri-
culosissime affligere et religionis reformationem novo et inau-
dito exemplo intrudere pergunt.
Sed quando suo malo, ut opinor, et nimis sero Principes
Imperii tot Imperatoris mandata pœnalia gravi supercilio
ab Hispanis et eorum asseclis tam contemplui haberi,
Imperii dignitatem proculcari, suis cervicibus etiam his-
panos milites graviora minari tandem perspexerint, ipsa
necessitas inevitabilem defensionem pro patriæ liberlate sus-
cipiendam esse suadet; quant et Celsitudo Ipsius pro virili
juvabit et promovebit, prouti dominus legatus ipse referre
poterit. Nihil negotii quident Imperii Principibus nec Ipsi
Celsiludini intercedit cum belgicis expeditionibus, modo ex-
tra Sacri Imperii fines se contineant, pacemque publicam tam
inmanibus iisque cumulatis facinoribus turbare desinant. Et
si forte hæc illa ipsa ob oculos versantia sunt fraudulenta et
insidiarumplena consilia, quæ Christianissimus Rex Principi-
bus cavenda esse pie admonet, nemini plus formidanda erunt
ac Principibus Evangelicis. Qui, cum Regiæ Majestati antehac
laboranti contra suos hostes non spernendam navarint ope-
rant, fore existimant, si quid insidiarunt illis slrui Rex Chris-
tianissimus animadvertet, Majestatem Suant eas omnibus mo-
dis non solum impedituram, sed, si in effectum etiam pro-