3
Es lautet (*) folgendermafsen:
In nomine sanct§ et individu§ trinitatis. Erkenbertus corbeiensis ab
bas presentibus atque futuris. placuit nostr§ humilitati omnibus notum fa-
cere, in quibus tempore nostro pro posse ^cclesie nobis commissg providi-
mus, et quanto labore qu§ inuliliter emergebant resecare studuimus, ea
videlicet intentione, ut successoribus nostris, si qua super causis per nos
quoquo modo finitis inquietudo mota fuerit, dum qualiter composita sint
noverint, defensionem certissimam h^c noslra scripta proferant. loco autern
prodesse yolentes opprobrium su§ dissidi§ habeant, si non solum ipsi pro
se non laborare, sed nec aliorum laboribus provisa curaverint conservare.
Fuit igitur in diebus nostris quidam Twaetihaoyc, qui magistratum sibi et
dominatum super bas curtes vendicabat: Gudelmon. Ovenhuson. Hestinon.
Ziatesson. Ikkenhuson. Munichuson. Medesthorp. Sologon. Bramhornon.
Fridderun. Yisbike. Bernesthorp. Sulholt. et per hoc prebendam fratrum
sibi, non fratribus utiliter usurpare intendebat. officium autem ipsum sibi
heredilarium affirmabat, unde res ita se habet. Pater ejus Reinfridus de
ipsis curiis annuatim solebat ad manus prepositi reditus colligere. post hoc
ausus est dicere, sui juris esse, inibi yillicos statuere, pro libitu cuncta dis-
ponere. manifesto autem dei judicio eo Morsacio interfecto, predecessor
meus beatg memorig Marcvvardus filio ejus adhuc ad mamillas posito offi
cium et benificium patris concessit, sed puer paulo post obiit, officium autem
et beneficium in potestatem abbatis rediit. Tum mater cum hoc Godefrido
adhuc perparvo adjutorio eorum, quos attrahere potuit, beneficium vix hac
conditione optinuit, ut officium coram abbate multisque affuerant perpetim
abdicaret. Hoc pacto mater conticuit cum filio. a me quoque officium non
quesiyit, cum beneficium suum suscepit. Post autem quum nupsit, et justis
suis fautoribus fretus pro quo XXX jam annis conticuerat officium requisi-
yit. Unde cum me nunc per principes et c^teros liberos homines meos,
nunc per ministeriales meos nimium sollicitaret, premio ab hac sententia
eum revocare contendi, sed non recepit. Judicio igitur quesito, cum jam
lege ministerialium partem suam videret infirmari, quod prius obtuleram re-
cipere tandem consensit, quia officium remanere sibi non posse persensit.
Dedi itaque ipsi VII rnarcas, et coram subscriptis testibus officium yolun-
tarie abdicavit.
A 2
(') Falke traditiones corbeienses p. 214.