Full text: Über Marcellus Burdigalensis

© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. Dr 200 
25 
94) ibidem, si quem coire noles, fierique cupies in usu venerio tar- 
diorem, de lucerna, quae sponte exstinguetur, fungos adhuc vi- 
ventes in potione ejus exstingue, bibendamque inscio trade: confestim 
enervabitur. 
95) cap. 34 p. 236. frumenti grana novemin tegula candenti com- 
bures et in cinerem rediges, et cymini, quot duobus digitis pollice et medi- 
cinali tenere potueris, addes. 
96) ibidem, verrucas minores congestas, quas Graeci myrmecidas 
vocant, ut abstergeas hoc facito. nocte cum yideris stellam quasi 
praecipitem se ad aliam transferentern, eodem momento locum, in 
quo verrucae erunt, quacunque re yolueris, deterge, protinus omnes ex- 
cident. quodsi manu tua nuda id feceris, continue ad eam transibunt. 
97) ibidem, lapillum quemlibet inyolutum hederae folio ad ver- 
rucam admoyeto, ita ut eam tangat lapillus, atque ita celebri loco abjicito, 
ut ab aliquo inventus colligatur: miro modo ad illum, qui collegerit, 
verru cae transferuntur, et ideo quot fuerint verrucae, tot lapilllis tangi 
debent. 
98) cap. 35 p. 240. de tribus tumulis terrae, quos talpae faci- 
unt, ter sinistra manu quot adprehenderis tolles, hoc est novem pugnos 
plenos, et aceto addito temperabis. 
99) cap. 36 p. 246. pueri inpubis detonsi super pedes dolen- 
tis capilli atque illuc aliquandiu compositi compescunt dolorem. 
100) cap. 36 p. 260. carmen idioticum, quod lenire podagram dicitur 
sic. in manus tuas exspues, ante quam a lecto terram contingas, et a sum- 
mis talis et plantis usque ad summos digitos manus duces et dices 
fuge, fuge podagra, et omnis nervorum dolor 
de pedibus meis et omnibus membris meis! 
aut sialii praecantas, dices illius quem peperit illa, 
venenum veneno vincitur, 
saliva jejuna vinci non potest, 
ter dices haec et ad singulas plantas tuas, vel illius, cui medebere, spues.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.