Full text: Über Marcellus Burdigalensis

20 
uf Ol ' 
puero i'rmp 
COl^oMiA ( 
'fein.: 
?/j. (i,k t 
64) cap. 26 p.176. hoc medicamentum tunditur in pila lignea et pilo 
ligneo, qui contundit anulum ferreum non habeat. 
65) cap. 26 p. 177. ad lapides de y essica ejiciendos remedium sin 
gulare. hircum segregatum vel clausum septem diebus lauro pasces et 
postmodum a puero impubi occidi facies et sanguinem ejus excipies mun- 
diter, ex eo dabis laboranti in vini cyatho scripulos tres. at vero ut ejus 
rei experimentum capias lapillos fluviales in vessicam mittes, in qua sanguis 
exceptus fuerit, nam in vessica excipi debet, et signatam repone. intra dies 
septem solutos penitus invenies. 
66) cap. 26 p. 179. artemisia — hanc ubi nascatur require et inventam 
mane ante solis ortum sinistra manu extrahes et ex ea nudos renes prae- 
cinges, quo facto singulari et praesentaneo remedio uteris. 
67) ibidem, mulier quae geminos peperit, renes dolentes super- 
calcet, continuo sanabit. 
68) cap. 26 p. 181. calculosis expertus adlirmat incredibiliter suc- 
curri remedio tali. si hircum, melius si agrestem, melius si anniculum 
et si mense Augusto, claudas loco sicco per triduum, ut ei solas laurus 
edendas sumministres et aquae nihil accipiat, ad postrepum tertio die id est 
aut Jovis aut Solis occidas. melius autem erit, si castus purusque fuerit 
et qui occidit et qui accipiet remedium. exsecto igitur gutture ejus sanguis 
excipitur, utilius siabinvestibus pueris excipiatur, comburitur in vase 
fictili usque ad cinerem, vas autem in quo torrebitur coopertum et inlitum 
gypso in furnum mittetur etc. . . dabis infirmo die Solis aut Jovis coclearis 
mensuram in meri potione, providere autem debes ut digesto jejunoque 
potio detur. quam cum acceperit qui calculum patitur, mox lapides solu 
tos omnes per urinam emittet. ut vero ammireris sanguinis hircini vir- 
tutem, adamas lapis invictus, qui neque igni neque ferro vincitur, si san- 
guine hircino perfusus fuerit, mox solvetur. 
69) cap. 26 p.183. pellem leporis recentem in olla munda vel te- 
gula ita cum lana sua combures, ut in tenuissimum pulverem redigere possis, 
quem cribratum in vaso nitido servabis, inde cum opus fuerit tria coclearia 
in potione dabis bibenda, quae res sive calculos sive vessicae dolores con 
tinuo compescit, sed multo potentius erit remedium, si leporem vivum 
in olla nova claudas et gypso omnia spiramenta vasis obstruas et in furno 
usque ad favillam tenuissimam cremes tritamque et cribratam recondas.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.