Full text: Über Marcellus Burdigalensis

16 
meminerisque ut mundus fias haec facias, et ne tertia manu scriptura tan- 
gatur. 
38) cap. 15 p. 111. carmen mirum ad glandulas sic: 
albula glandula, 
nec doleas nec noceas, 
nec paniculas facias, 
sed liquescas tanquam salis (mica) in aqua! 
hoc ter novies dicens spues ad terram et glandulas ipsas pollice et digito 
medicinali perduces, dum carmen dices, sed ante solis ortumetpost 
occasum facies id, prout dies aut nox minuetur. 
39) ibidem, glandulas mane carminabis, si dies minuetur, si nox, 
ad yesperam, et digito medicinali ac pollice continens eas dices: 
novem glandulae sorores, 
octo glandulae sorores, 
septem glandulae sorores, 
sex glandulae sorores, 
quinque glandulae sorores, 
quattuor glandulae sorores, 
tres glandulae sorores, 
duae glandulae sorores, 
una glandula soror 
novem fiunt glandulae, 
octo fiunt glandulae, 
septem fiunt glandulae, 
sex fiunt glandulae, 
quinque fiunt glandulae, 
quattuor fiunt glandulae, 
tres fiunt glandulae, 
duae fiunt glandulae, 
una fit glandula, 
nulla fit glandula. 
40) ibidem, ad ea quae faucibus inhaerebunt remedium; si os aut 
arista haeserit gulae, vel ipse cui acciderit vel alius confestim ad focum 
adcurrat et titionem verset, ita ut pars ejus, quae ardebat, forinsecus 
emineat, illa vero, quae igni carebat, flammae inseratur; convertens vero
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.