Full text: Über Marcellus Burdigalensis

15 
©Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. Dr 200 
32) cap.14 p. 104. araneam quae sursum versus subit et texit 
prendes, et nomen ejus dices cui medendum erit et adjicies: sic cito su- 
beat uva ejus, quem nomino, quomodo aranea haec sursum repit et texit. 
tum ipsam araneam in chartam virginem lino ligabis et collo laborantis sus- 
pendes die Jovis, sed dum prendes araneam, vel phylacterium alligas, ter 
in terram spues. 
33) cap. 15 p.105. sed praecipue contra sjnanchen prodest, si hi- 
rundininos pullos vivos in nido prendas et vivos incendas, ut pulvis 
ex his fiat, die Jovis, luna vetere. sed observa ut inpares in nido invenias, 
et quanti fuerint exuras. horum in calida aqua pulverem bibendum dabis 
et de ipso pulvere digito locum synanches ab intro continges. miraberis 
remedium, sed inlotis manibus remedium facies. 
34) ibidem, praecantabis jejunus jejunum, tenens locum, qui erit in causa, 
digitis tribus id est medio, pollice et medicinali, residuis duobus elevatis 
dices: exi bodie nata, si ante nata, si hodie creata, si ante creata, hanc pe- 
stem, hanc pestilentiam, hunc dolorem, hunc tumorem, hunc ruborem, 
has toles, bas tonsillas, hunc panum, has paniculas, hanc strumam, hanc 
strumellam, hanc relegionem evoco, educo, excanto de istis mem- 
bris, medullis. 
35) cap. 15 p. 108. si volueris explorare, utrum Struma sit loci illius, 
qui tumebit, ante quam medicinam adhibeas, lumbricumterrestrem ad 
tumorem adplica et postea super folium pone: si Struma erit, lumbricus 
terra fiet, si non erit Struma, integer atque inlaesus permanebit. 
36) cap. 15 p. 109. strumae optime medetur radix verbenae. si 
eam transversam reseces, extremamque ejus partem laborantis collo subnec- 
tas, priorem autem partem in fumo suspendas. arescente enim ea strumae 
quoque siccabuntur et omnis earum humor arescet. cum sanus fuerit quem 
curaris, si tibi ingratus exstiterit, utramque partem in aquam conjicito, 
strumae renascentur. 
37) cap. 15 p. 110. remedium valde certum et utile faucium do- 
loribus. sic scribas in charta haec: 
eT&ov T(iifj.egY\ %gvcreov Toava&ov, 
Kat ra^ra^ov%oif Tovrava&ov. 
cuocrov jJLB (TefJLve vegregoov vire^rars, 
quam chartam in phoeniceo obvolutam lino conligabis colloque suspendes 
C2 
Q 
CowyuoGTi. 
QjUxCoiv . 
^OyU o ^ (pOS
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.