Full text: Über Marcellus Burdigalensis

14 
24) cap. 12 p. 93. carmen ad dentium dolorem mirificum de experi- 
mento, luna decrescente, die Martis sive die Jovis, haec yerba dices septies 
argidam margidam sturgidam. 
dolorem rumpes etiam si calciatus sub diyo supra terram yiyara stans 
caput ranae adprehendes et os aperies et spues intra os ejus, etrogabis 
eam, ut dentium dolores secum ferat, et tum yivam dimittes, et hoc die 
bona et hora bona facies. 
25) cap. 12 p.95. cum primum hirundinem yideris, tacebis et 
ad aquam nitidam accedes atque inde in os tuum mittes. deinde digito ob- 
scoeno id est medio tarn manus dextrae quam sinistrae dentes fricabis et dices: 
hirundo tibi dico, 
quomodo hoc in rostro iterum non erit, 
sic mihi dentes non doleant toto anno! 
item alium annum et deinceps sequentibus similiter facies, si yolueris re- 
medii hujus quotannis manere beneficium. 
26) cap. 14 p. 100. salis granum, panis micam, carbonem mortuum 
in phoenicio alligabis. 
27) ibidem, carmen ad uvae dolorem, quod ipse sibi qui dolet prae- 
cantet, et manus supinas a gutture usque ad cerebrum conjunctis digitis 
ducens dicat 
crisi crasi concrasi. 
quibus dictis rursum manus a gutture ducat, et ter hoc faciat. 
28) cap. 14 p. 102. uvam toto anno non dolebit, qui cum primum 
uvam yiderit procedentem, sinistra manu digito medicinali et pollice 
granum yulsum sic transglutierit, ut dentibus non contingat. 
29) cap. 14 p. 103. herbae cymbalitis radicem ante solis ortum 
colliges sinistrae manus digitis pollice et medicinali in nomine ejus qui uvam 
dolebit, et licio conligatam collo ejus suspende. 
30) ibidem, picem möllern cerebro ejus impone, qui uvam dolebit, 
et praecipue ut superlimen stans superiori limiti ipsam picem capite suo 
adfigat. 
31) ibidem, ad dolorem uvae scribes in charta et collo laborantis in 
linteolo suspendes: 
formica sanguinem non habet nec fei, 
fuge uya, ne cancer te comedat.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.