12
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. Dr 200
~lef
COArri^VA /
Kl. i .2.,
. 2^4/ 'i
Sß Atv.
tVWi
r
. tot
multis probatum. scarabaeum pilosum, qui similis est scarabaeo vero,
in sepibus yetustis, lapidosis, aut in fossatis sepium requires, qui cutiones
sunt colore pseudoflavo quasi leonino, pilosi, lucentes. Ante ergo quam
illum cutionem tollas, folium caulis primo mane cum suo sibi rore vel gutta
conclusa in eodem folio teneatur, ut ubi cutionem illum inveneris, digitisque
pollice et medicinali adprehenderis, confestim s.upra folium illud caulis
teneas, ut supra guttam illam lotium ejus excipias, quia ubi manu adpre-
hensus fuerit, statim se submejit. providendum ergo ut velocius supra fo
lium illud caulis ponatur, ne lotium ejus, quod cito effundit, alibi excidat,
quod commixtum cum illo rore caulis per spicillum palpebris impones et
loca scabra vel exesa inter pilos perunges: effectum rei cito miraberis.
15) cap. 8 p. 67. mel atticum et stercus infantis, quod primum
dimittit, statim ex lacte mulieris, quae puerum allactat, permiscebis et
sic inunges: sed prius eum, qui curandus est, erectum ad scalam alliga-
bis, quia tanta vis medicaminis est, ut eam nisi alligatus patienter ferre
non possit, cujus beneficium tarn praesens est, ut tertio die abstersa omni
macula mirifice visum reddat incolumem.
16) cap. 8 p. 70. digitis quinque manus ejusdem, cujus partis oculum
sordicula aliqua fuerit ingressa, percurrens et pertractans oculum ter dices
te tune resonco bregan gresso,
ter deinde spues, terque facies. Item ipso oculo clauso, qui carminatus
erit, patientem perfricabis, et ter carmen hoc dices et totiens spues
inmon dercomarcos axatison.
scito remedium hoc in hujusmodi casibus esse mirificum.
17) ibidem, si arista vel quaelibet sordicula oculum fuerit ingressa,
obcluso alio oculo ipsoque qui dolet patefacto et digitis medicinali ac pollice
leviter pertractato, ter per singula despuens dices
os Gorgonis basio.
hoc item carmen si ter novies dicatur, etiam de faucibus hominis vel ju-
menti os aut si quid aliud haeserit, potenter eximit.
18) cap. 8 p. 71. varulis id est hordeolis oculorum remedium
tale facias. anulos digitis eximes et sinistrae manus digitis tribus oculum
circumtenebis et ter despues terque dices
'rica rica sorö 5 .
si in dextero oculo varulus erit natus, manu sinistra digitis tribus sub divo