Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. Dr 196
85
Phyllis veste candida, Flora bicolore,
mulus vector Phyllidis erat, equus Flore.
45 Mulus quidem Phyllidis mulus erat unus,
quem creavit, aluit, domuit Neptunus:
hunc post apri rabiem, post Adonis funus
misit pro solatio Cytheree munus.
46 Pulchre matri Phyllidis et probe regine
illum tandem prebuit Venus hiberine,
eo quod indulserat opere divine:
ecce Phyllis possidet datum leto fine.
47 Hic decebat nimium virginis persone,
pulcher erat habilis et stature bone,
qualem esse decuit, quem a regione
tam longinqua miserat Neptunus Dione.
48 Si qui de suppositis et de freno querunt,
quod totum argenteum dentes muli terunt,
sciant, quod hec omnia talia fuerunt,
qualia neptunium munus decuerunt.
49 Non decore caruit illa Phyllis hora,
sed satis apparuit dives et decora,
et non minus habuit utriusque Flora:
nam equi predivitis frenis domat ora.
50 Equus ille domitus pegaseis horis
satis pulchritudinis habet et decoris,
pictus artificio varii coloris,
nam mixtus nigredini color est oloris.
quem post,
in solatium.
. ei.
. illum dato fine.
. Congruebat nimium.
. bonum morem docuit quem de r.
. Nereus.
. Qui de superpositis vel de freno q.
. nam aeque pr. freno.
. Equus fuit d. p. loris.
. multum p. h. et valoris.
. candor est.
M