Full text: Gedichte des Mittelalters auf König Friedrich I., den Staufer und aus seiner so wie der nächstfolgenden Zeit

Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. Dr 196 
— 83 — 
tuus est in otio quasi brutum pecus, 
meum tegit galea, meum portat ecus. 
31 Meus armis dissipat inimicas edes, 
et si forte prelium solus intrat pedes, 
dum tenet Bucephalum suus Ganymedes, 
ille me commemorat inter ipsas cedes. 
32 Redit fusis hostibus et pugna confecta, 
et me sepe respicit galea rejecta, 
ex his et ex aliis ratione recta 
est vita militie mihi preelecta.’ 
33 Movit iram Phyllidis et pectus anhelum, 
et remittit multiplex illi Flora telum: 
'frustra dixit 'loqueris, os ponens in celum, 
et per acum niteris figere camelum. 
34 Mel pro feile deserijjs et pro falso verum 
approbans militiam reprobando clerum, 
facit amor militem strenuum aut ferum? 
non, immo pauperies et defectus rerum. 
35 Multum est calamitas militis attrita, 
sors illius dura est et in arto sita, 
cujus est in pendulo dubioque vita, 
ut habere valeat vite requisita. 
36 Pulchra Phyllis, utinam sapienter ames, 
nec veris sententiis amplius reclames; 
tuum domat militem sitis atque fames, 
quibus mortis petitur et inferni trames. 
31.1 Wr. Miles minis dissipat i. sedes. 
31, 2 Wr. meus init pedes. 
31.3 Wr. quadrupedem. 
31.4 Wr. me saepe. 
31, 4 ygl. deutsche mythologie s. 371. 
33, 4 Wr. trahere. 
34, 2 Wr. quod probus militiam inprobando. 
35.1 Wr. Militis cal. multum est. 
35, 2 Wr. dira. 
35, 3 Wr. dubio penduloque. 
36, 2 Wr. meis sententiis. 
36, 3 Wr. et sitis et.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.