Full text: Gedichte des Mittelalters auf König Friedrich I., den Staufer und aus seiner so wie der nächstfolgenden Zeit

— 55 — 
bella scribam fortia breviter et nane, 
que vix in quinquennio scriberes, Lucane, 
vel tu vatum maxime, Maro mantuane. 
6 Vir virorum optime parce tuo vati, 
qui se totum subicit tue voluntati, 
precor, cum non audeam opus tantum pati, 
ut rigorem temperes ardui mandati. 
7 Nosti quod in homine non sit ejus via, 
prophecie spiritus fugit ab Helia, 
Helyseum deserit sepe prophecia 
nec me (semper) sequitur mea poetria. 
8 Aliquando facio versus mille cito, 
et tunc nulli cederem versuum perito, 
sed post tempus modicum, cerebro sopito, 
versus a me fugiunt carminis oblito. 
9 Que semel emittitur nescit vox reverti, 
scripta sua corrigunt etiam diserti, 
versus volunt corrigi denuoque verti, 
ne risum segnicies pariat inerti. 
10 Loca vitant publica quidam poetarum, 
et secretas eligunt sedes latebrarum, 
student, instant, (vigilant), nec laborant parum, 
et vix tandem reddere possunt opus clarum. 
11 Jejunant et abstinent poetarum chori, 
vitant rixas publicas et tumultus fori, 
et ut opus faciant quod non possit mori 
moriuntur studio subditi labori. 
12 Unicuique proprium dat natura munus, 
ego nunquam potui scribere jejunus, 
me jejunum vincere posset puer unus; 
sitim <SC jejunium odi quasi funus. 
13 Unicuique proprium dat natura donum, 
ego versus faciens bibo vinum bonum, 
et quod habent melius dolia cauponum, 
tale vinum generat copiam sermonum. 
14 Tales versus facio, quale vinum bibo, 
5, 2 weil nanus einen homo brevis bedeutet, wird hier nane für breviter gebraucht; ich wüste nicht, 
dafs die romansprachen auf solche weise mit dem wort verführen. 
H 2
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.