Full text: Gedichte des Mittelalters auf König Friedrich I., den Staufer und aus seiner so wie der nächstfolgenden Zeit

— 54 — 
vir pie, vir juste, precor ut moneam precibus te, 
10 vir racione vigens dat honorem tota tibi gens, 
amplecti minimos magni solet esse viri mos; 
cor miseris flecte, quoniam probitas decet hec te, 
pauperie plenos solita pietate fove nos, 
et trans montanos vir transmontane juva nos. 
15 nulla mihi certe de vita spes nisi per te, 
frigore sive fame tolletur spiritus a me, 
asperitas brume necat horriferumque gelu me, 
continuam tussim pacior tanquam tisicus sim, 
sencio per pulsum quod (non) a morte procul sum, 
20 esse probant inopes nos corpore cum reliquo pes, 
unde verecundo vultu tibi verba pretundo, 
in tali veste non sto sine fronte penes te; 
liber ab interitu sis, et memor esto mei tu! 
IV. 
Archipoeta. 
1 Archicancellarie, vir discrete mentis, 
cujus cor non agitur levitatis ventis 
aut morem transgreditur viri sapientis, 
non est in me forsitan id quod de me sentis. 
2 Audi preces domine veniam petentis, 
exaudi suspiria gemitusque flentis, 
et opus impositum ferre non valentis, 
quod probare potero multis argumentis. 
3 Cujus in perpetuum servus SC poeta, 
ibo si preceperis etiam trans freta, 
et quodcumque jusseris scribam mente leta, 
sed angusti temporis me coartat meta. 
4 Jubes angustissimo spacio dierum 
me tractare seriem augustarum rerum, 
quas neque Virgilium posse nec Homerum 
annis quinque scribere constat esse verum: 
5 Vis et infra circulum parve septimane 
18 = phthisicus. 
4,1. 2 Wortspiel mit angustus und augustus.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.