Full text: Gedichte des Mittelalters auf König Friedrich I., den Staufer und aus seiner so wie der nächstfolgenden Zeit

50 — 
eri natus hodie moritur, 
finem habet omne quod oritur. 
16 Sed qui dedit ad tempus vivere, 
vitam brevem potest producere, 
vitam potest de morte facere, 
qui mortuos jubet resurgere. 
17 Nos ad regna vocat celestia, 
ubi prorsus nulla miseria, 
sed voluptas et vera gaudia; 
quod sit deus omnibus omnia. 
18 Puniamus virtute vitium, 
cujus caret fine supplicium, 
terreat nos ignis incendium, 
fetor, fletus et stridor dentium. 
19 Sciens deus nos esse teneros 
Si geheime dolores asperos, 
pia voce revocat miseros 
ovem suam ponens in humeros. 
20 O pietas inestimabilis, 
omnipotens, incorruptibilis, 
creature misertus mobilis, 
est pro nobis factus passibilis. 
21 Est alapas passus et verbera, 
ludicrorum diversa genera, 
sputa, spinas, et preter cetera 
crucis morte dampnatur aspera. 
22 Cum creator in cruce patitur, 
ferreus est, qui non compatitur; 
cum salvator lancea pungitur, 
saxeus est, qui non compungitur. 
23 Compungamur intus in anima, 
iram dei placantes lacrima; 
dies ire, dies novissima 
cito venit, nimis est proxima. 
24 Ecce redit districtus arbiter, 
qui passus est misericorditer, 
redit quidem, sed jam minaciter, 
coactus est, non potest aliter. 
25 Mundus totus commotus acriter 
vindicabit auctorem graviter, 
et torquebit reos perhenniter, 
quamvis juste, tamen crudeliter. 
26 Vos judicis estis discipuli, 
in scriptura divina seduli, 
christiani, lucerna populi, 
contemptores presentis seculi. 
27 Vos non estis virgines fatue, 
vestre non sunt lampades vacue, 
vasa vestra manant assidue 
caritatis oleo mutue. 
28 Vos pascitis gregem dominicum, 
erogantes divinum triticum 
quibusdam plus, quibusdam modicum, 
prout quemque scitis famelicum. 
29 Decus estis ecclesiasticum, 
cum venerit iudex in publicum, 
ut puniat omne maleficium, 
sedebitis in thronis iudicum. 
30 Verum tamen in mundi fluctibus, 
ubi nemo mundus a sordibus, 
quod dicitis in vestris cordibus, 
compungendum est in cubilibus. 
31 Insistite piis operibus 
bene vestris utentes opibus, 
nam deo dat, qui dat inopibus, 
ipse deus est in pauperibus. 
32 Vt divina testatur pagina 
opes multe sunt justo sarcina, 
20, 3 mobilis scheint hier den sinn von servilis zu haben, die creatur ist eine res mobilis, wie das vieh 
in des herrn hand, vgl. Ducange s. v. mobilitas. Vi'e/meKy . Zf)j2 Jn 
23, 3 keine anspielung auf das bekannte lied des Thomas von Celano (im beginn des 13 jh.), da der tag 
des zorns aus der bibel entnommen war (proverb. 11. 4).
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.