Full text: Gedichte des Mittelalters auf König Friedrich I., den Staufer und aus seiner so wie der nächstfolgenden Zeit

— 95 — 
f. 96* 1 Sepe de miseria mee paupertatis 
' conqueror in carmine viris literatis. 
2 Poeta pauperior omnibus poetis, 
nihil prorsus habeo nisi quod videtis, 
unde sepe lacrimor quando vos ridetis, 
nec me meo vicio pauperem putetis. 
3 Fodere non valeo, quia sum scolaris, 
ortus ex militibus preliorum ignaris; 
quia me nunc terruit labor militaris, 
malui Virgilium quam te sequi, Paris. 
4 Mendicare pudor est, mendicare nolo, 
fures multa possident, sed non absque dolo, 
quid ergo miser faciam, qui nec agros colo, 
qui nec fur nec mendicus neutrum esse volo. 
5 Nullus ita parcus est, qui non ad natale 
emat cappam, pallium, pelles vel quid tale, 
sed non statim dissipat nec custodit vale (1. male), 
nec ducit ad quodlibet festum, sed annale. 
6 Parcus pelles perticat et involvit pannis, 
et indutas rarius multis servat annis 
a lesura, maculis, notis et a dampnis 
fumi, vini, pulveris et ignis et amnis. 
7 Vidi quosdam milites nuper convenire, 
de festivis gestibus gestu superbire, 
cum haberent pallia vetustatis mire, 
que Ulixes rediens posset reperire. 
8 Color sepe palliis et forma mutatur, 
color (?) cum pro viridi rubrum conparatur, 
vel quod est interius foris regiratur, 
vel cum a tinctoribus color coloratur. 
f. 97* 9 Forma cum in varias formas est mutata, 
vestimenta divitum vice variata 
in nova fert animus dicere mutata, 
vetera vel pocius sint inveterata. 
10 Vidi quosdam divites fame satis clare 
formas in multiplices vestes variare, 
contra frigus hiemis pallium cappare, 
1-4 aus dem vierten liede der Göttinger hs. und danach zu berichtigen.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.