Volltext: Gedichte des Mittelalters auf König Friedrich I., den Staufer und aus seiner so wie der nächstfolgenden Zeit

91 
4 Yilis et inverecunda 
rimas queris, ut immunda 
mundi loca subeas; 
super terram debes teri, 
et cum terra commisceri, 
ut in lutum transeas. 
5 Mensa per te non ornatur, 
nullus homo fabulatur 
in tua presentia; 
sed qui prius est jo eundus, 
ridens verboque facundus 
non rumpit silentia. 
6 Cum quis de te forte potat, 
si sit sanus, tunc egrotat, 
conturbas precordia: 
tonat venter, surgit ventus, 
qui inclusus, non ademtus 
multa dat supplicia. 
7 Sed cum venter est inflatus, 
tunc diversos reddit flatus, 
exuritque gutture, 
et cum ita dispensatur 
venter, aer perturbatur 
a corrupto munere.’ 
8 Aqua contra surgit ita: 
* turpis jacet tua vita 
in magna miseria; 
qui sunt tui potatores, 
vitam perdunt atque mores 
tendentes ad vitia. 
9 Tu scis linguas impedire, 
titubando solet ire 
tua sumens basia, 
verba recte non discernens 
centum putat esse, cernens 
duo luminaria. 
10 Et qui tuus est amator? 
homicida, fornicator, 
Davus, Geta, Byrria; 
tales tibi famulantur, 
tales de te gloriantur 
tabernali curia. 
11 Propter tuam pravitatem 
nullam habes libertatem, 
domos tenes parvulas, 
ego magna sum in mundo, 
dissoluta me diffundo 
per terre particulas. 
12 Potum dono sitienti, 
ad salutem me querenti 
valde necessaria, (hier bricht es ab.) 
f. 87* Profertur sermo varius: 
'Deu sal mi sir, bescher deuin’! ( 1 ) 
tunc eum osculamur, 
wir enahten niht uf den Rin, 
sed Bacho famulamur. 
Tunc rorant cyphi desuper, 
et canna pluit mustum, 
et qui potaverit nuper 
bibat plus quam sit justum. 
Tunc postulantur tessere, 
pro poculis jactatur, 
nec de furore Bore§ 
quicquam premeditatur. 
In taberna quando sumus, 
non curamus quid sit humus, 
sed ad ludum properamus etc. 
(*) Ich denke: besier de vin, ein kns oder küssen vom wein, beim trinken, die ganze zeile grufsformel 
der zecher; man mnfs das 'tua sumens basia im vorigen lied dazu halten. Im gedieht vom weinschwelg 
empfängt der trinker den wein als seinen herrn mit grufs, neigen und fufsfall, und hierauf sind die bekann 
ten weinsegen gegründet. Zwischen beiden darf also auch ein kus gedacht werden. 
flWKh«. Wn 4Yj coefi, cWixpr-r ekrwina Waa-wt iuvfum/ 
-h)l ßfliivAi' 4>. Mbov I, 2-^0 • ^
	        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.