Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

34 
WALTHARIUS. 
Silvestrique ferae corpus, animam dedit Orco. 
Hunc sese ulturum spondens Gerwicus adivit; 
915 Qui forti subvectus equo supravolat omneni 
Stragem, quae angustam concluserat obvia callem. 
Et dum bellipotens resecaret colla jacentis, 
Yenit et ancipitem yibravit in ora bipennem. 
Istius ergo modi Francis tune arma fuere. 
920 Vir celer objecit peltam, frustravit et ictum; 
Ac retro saliens hastam rapiebat amicam, 
Sanguineumque ulya viridi dimiserat ensem. 
Hic yero metuenda virum tum bella yideres. 
Sermo quidem nullus fuit inter martia tela; 
925 Sic erat adverso mens liorum intenta duello. 
Is furit, ut caesos mundet vindicta sodales; 
Ille studet vitam toto defendere nisu, 
Et, si fors dederit, palmam retinere triumphi. 
Hic ferit, ille cavet, petit ille, reilectitur isle; 
930 Ad Studium fors et virtus miscentur in umim. 
Longa tarnen cuspis breviori depulit liostem 
Armatum telo, girat sed et ille cavallo, 
Atque fatigatum cupiebat fallere bomonem. 
Jam magis atque magis irarum mole grayatus 
935 Waltliarius clipeiim Gerwici sustulit inium, 
Transmissoque femur penetraverat inguine ferrum. 
Qui post terga ruens clamorem prodidit atrum ? 
Exitiumque dolens, pulsabat calcibus arvum. 
Hunc etiam truncum caesa cervice reliquit. 
940 Hic in Wormatiae campis comes extitit ante. 
Tum primum Franci ceperunt forte morari, 
913 corpusque E. 914 Gerwitus C. 915 et fortis C* 
917 recidisset B. 919 istiusque C. 922 sanguineum ulva C. 
923 Sic uero A. 924 inertia te!a C. E. 929 petit iste — ille B. 
935 Keruuiti B. Gerwiti C. unum C. 936 transmissum C. 
938 exiuitque B. 940 idem wormatiae B.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.