WALTHARIÜS.
33
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72
Et te conservans, melioribus utere fatis.
Desuie, nam tua te fervens fiducia fallit;
Heroum tot cerne neces et cede duello,
885 Ne suprema videns hostes facias mihi plures.’
‘Quid de morte mea curas’ ait ille ‘tiranne?
Est modo pugnandum tibimet, non sermocinandum.’
Dixit, et in verbo nodosam destinat hastam,
Cuspide quam propria divertens transtulit lieros,
890 Quae subvecla coris ac viribus acta furentis
In castrum venit atque pedes stetit ante puellae.
Ipsa metu perculsa sonum prompsit inuliebrem.
At, postquain tenuis redit in praecordia virtus,
Paulum suspiciens spectat, num viveret lieros.
895 JFunc quoque vir fortis Francum decedere bello
Jussit. at ille furens gladium nudavit, et ipsum
Incurrens petiit, vulnusque a vertice librat.
Alpharides parmam demum concusserat aplam,
Et spumantis apri frendens de more tacebat.
900 Ille ferire volens, se pronior omnis ad ictum
Exposuit; sed Waltharius sub tegmine flexus
Delituit, ccn'pusque suum contraxit, et ecce
Yulnere delusus juvenis recidebat ineptus.
Finis erat; nisi quod genibus tellure refixis
905 Belliger accubuit, calibemque sub orbe cavebat.
Hic dum consurgit, pariter se subrigit ille,
Ac citius scutum trepidus sibi praetulit, atque
Frustra certamen renovare parabat. at illum
Alpharides fixa gladio petit ocius hasta,
910 Et mediam clipei dempsit vasto impete partem,
Hamatam resecans loricam atque ilia nudans.
Labitur infelix Patavrid sua viscera cernens,
/ or<h
890 choris C. 893 praecordia sanguis B. 902 contexit C.
905 orbe acuebat (Molter). 91t amat.am A. armatam C. reserans E.
3