Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

WALTHARIÜS. 
25 
Congredere, et bello devictum mox spoliato.’ 
Ibat metensis Camelo metropolitanus, 
645 Yertice fulva micat cassis, de pectore thorax, 
Et procul acclamans ‘heus audi’ dixit ‘amice! 
Regi Francorum totum transmitte metallum, 
Si vis ulterius vilam vel liabere salutem.’ 
Conticuit paulum verbo fortissimus lieros, 
650 Opperiens propius liostem adventare ferocep». 
Advolitans missus vocem repetiverat istam 
‘Regi Francorum totum transmitte metallum!’ 
Tum juvenis constans responsum protulit istud 
‘Quid quaeris? vel quid reddi, importune coarlas? 
655 Nunquid Guntliario furabar talia regi? 
Aut milii pro lucro quicquam donaverat ille, 
Ut merito usuram me cogat solvere tantam? 
Num pergens ego dampna tuli vestrae regioni, 
Ut vel liinc juste videar spoiiarier a te? 
660 Si tantam invidiam cunctis gens exhibet ista, 
Ut calcare solum nulli concedat eunti, 
Ecce viam mercor, regi transmitto ducentas 
Armilias; pacem donet modo , bella remittens.’ 
Haec postquam Camelo percepit corde ferino 
665 ‘Amplilicabis’ ait ‘donum, dum scrinia pandis. 
Consummare etenim sermones nunc volo cunctos; 
Aut quaesita dabis, aut vitam sanguine fundes? 
Sic ait et triplicem clipeum collegit in ulnam, 
Et crispans hastile micans vi nititur omni, 
670 Ac jacit. at juvenis devitat cautior ictum. 
Ilasta volans casso tellurem vulnere mordet. 
Waltharius tandem ‘si sic placet’ inquit ‘agamus.’ 
650 superbum B. 652 fehlt A. 665 aut quid B. 659 
videas C. 668 ac B. 671 mordit ß. 672 eamtis E, beige- 
cliriebeu aber againus.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.