Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
! 
i 
Nobilis lioc Hagano fuerat sub tempore tyro, 
Indolis egregiae, veniens de germine Trojae; 
Hunc, quia Guntliarius nondum pervenit ad aevum, 
30 IJt sine matre queat vitam retinere tenellam, 
Cum gaza ingenti decernunt mittere regi. 
Nec mora; legati censum juvenemque ferentes 
Deveniunt, pacemque rogant ac foedera firmant. 
Tempore, quo validis steterat Burgundia sceptris, 
35 Cujus primatum Herricus forte gerebat, 
Filia huic tantum fuit unica nomine Hiltgunt, 
Nobilitate quidem pollens ac stemmate formae. 
Debuit haec lieres aula residere paterna, 
Atque diu congesta frui, si forte liceret. 
40 Jamque Ayares firma cum Francis pace peracta 
Suspendunt a fine quidem regionis eorum. 
Attila sed celeres mox huc deflectit liabenas, 
Nec tardant reliqui satrapae vestigia adire. 
Ibant aequati numero, sed et aginine longo; 
45 Quadrupedum cursu tellus concussa geinebat, 
Scutorum sonitu pavidus superintonat aetlier. 
Ferrea silva rnicat totos rutilando per agros; 
Haud aliter, primo quam pulsans aequora mane 
Pülcher in extremis renitet sol partibus orbis. 
50 Jamque Ararim Rodanumque amnes transiverat altos, 
Atque ad praedandum cuneus dispergitur omnis. 
I orte Cavillonis sedit Herricus, et ecce 
Attollens oculos speculator vociferatur 
‘Quaenam condenso consurgit pulvere nubes? 
55 Vis inimica venit, portas jam claudite cunctas.’ 
Jam tum quid Franci fecissent ipse sciebat 
30 nouellam 1. 34-39 hat 1 nach 51. 35 heriricus B. hen- 
ricus I. 36 hildcund B. 37 formae C. 40 namque B. 42 
jlluc flectit C. 44 aequali C. 52 cabillonis sedit heriricus B. 
54 consurgunt B. C.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.