Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

276 
ECBASIS. 
Visis arrisit, caros sibi foedere junxit. 
psitacas. 
955 ‘Oceano positis regis fit fama jacentis. 
Est quia divinum languentis visere Stratum, 
Compuncti lacrimis palmis deflevimus artis, 
Ordine confuso lustrayimus aere denso, 
Quo via sit nobis invidit semita nubis, 
960 Donec Burdigalis opacae tempore noctis 
Fit strepitus plebis matutinos imno petentis, 
Namque Severini celebrabat festa beati. 
Cumque fatigati moraremur ad atria sancti, 
Cum reliquo vulgo redibentes cantica Christo, 
965 Mox aurora rubens maturat pellere nubes, 
Inde recedentes invenimus hasce sorores, 
Conductu quaruin quaesitum invenimus aegrum. 
Ergo repetamus. sis nobis fixus amicus, 
Diceris a cunctis clari lux altera solis, 
970 Te duce ducamur, te praeduce mox revehamur. 
Haec filomela soror, nimius quam detinet ardor, 
Subpeditare tibi servireque corde fideli, 
Nos prece blanditur, ut Christi pascha colatur, 
Comprime tu strepitum, nostrum quoque dirige gressum.’ 
975 It, redit, attactu levi introducere coepit, 
Protinus intrantes has ponunt ordine laudes: 
‘Salve festa dies, quam credens magnificat plebs!’ 
Hoc post odecolon graecissant kirie eleison. 
Fit vox omnigenum volucrum pecudumque ferarum, 
980 Multiplicique modo sacra cantio personat antro, 
Manes devicti lugent sua damna revolvi, 
Celera gesta dei, recolit quae pagina libri, 
Lingua judaica ructant, graecaque latina. 
Ut complent apices, quos scribit virgo Johannes, 
963 morarentur A. 
978 kirrie
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.