Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
E C B A S IS. 
2/3 
pardus. 
‘Miror quam patriam tu mandas esse petendam ? 
870 Nunquid non palria est, niaternis yentribus in qua 
Fusi praesentis fruimur servimine lucis, 
Affectu dulci carorum, nec ne fovemur?’ 
pliilomena. 
‘Non equidem patria est, sed carcer mortis obumbrans, 
Si patriam dicis, patriam tum credito mortis, 
875 Nam vitae patriam non est fas dicere talem, 
Hic morbis premimur, illic sed gaudia dantur, 
Quam miser atque miser, cui talia regna negari 
Contigerit, baratri vel saevo carcere trudi 
Unusquisque gemat, capitalia crimina tergat, 
880 Confluat ad lacriinas, si yult seducere poenas.’ 
pardus, 
‘De peto, quo plane repetas quae moesta canebas.’ 
pliilomena, 
Qnantus in orbe furor, vobis modo testibus utor, 
Dum rapit hunc judaea manus bene conscia cujus, 
Cum sic astrictis incumbunt yincla lacertis, 
885 Quod jubilum cordis, patitur dum conditor orbis, 
Gaudiaque plebis, legitur cum passio regis. 
Mos fuit inde prius antiquis partibus ortus, fMLr 
In cruce quod Christi reticescunt signa melalli, 
Nec vox ulla tubae resonat, sed nec quoque cordae; 
890 Lugubre portendunt, dum moesta silentia prendunt, 
Ne laus borarum consuetum transeat cursum, 
Fagina signa sonant quo clerus debita solvat, 
Nec vacat a tipicis subpressa melodia vocis 
Turbis belligeris, ubi funditur unda cruoris, 
895 Omnis risus abest, cordis violentia prodest, 
AlFectu cordis crescit mensura doloris. 
883 concia A. 
18
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.