272
E C B A S I S.
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72
Squalet se cinere, dum fertur motio terrae,
845 Offuscat visum memorans solem tenebratum.
Hii gemini trepidas pressere ad pectora palmas,
Unicus ut matrem, sic deflent hii patientem.
His avibus motis stupuit militia regis.
Turbatur pardus tarn gratum perdere munus.
pbilomena.
850 ‘Nec tibi, nee istis sit controversia mentis.’
pardus.
‘Linquere non potui, flevi improperia Christi.’
pbilomena.
‘Singula non memoras, quae me dixisse stupebas.’
pardus.
‘Audieram; sed fama fuit, penitusque recessit.’
pbilomena.
‘Non tibi, care pater, debet istud fama videri,
855 Sed magis in cordis secreto jure recondi,
Ut domini noscas quae sit de corde voluntas.
Ecclesiae doctor quid dixerit an meministi?’
pardus.
‘Nescio si legi, profer quae dixerit ipse.’
pbilomena.
‘Corpus, quod mortis vitio corrumpitur, inquit,
860 Vitalem flatum ne possit cernere virum
Aggravat, et coecis immergit saepe tenebris.
Istius exilii lleres si forte tenebras,
In quo pro primi lacrimando crimine plasti
Degemus, inecuni sentires, dum modo mundum
865 Expleri cuperes, aeternaque desiderares,
Ut felix patriam Christo ductore redires.
Sed mage quod doleo, coelestibus obice diro
Opponis temet, nec perdita gaudia defles.’
85J. 853. 854. 859 die namen zngefügt.