260
E C B Ä S I S.
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72
leo.
505 ‘Nil mihi tarn bellum, caruni, quam vivere sanum.’
Flentibus hic paucis discedit moeslus amicis.
Jusserat ut vulpes, certant componere linces,
Cum quibus est ursus , nativo murinure motus,
Nam caput atque pedes hi salvant excoriantes,
510 Ab liumeris sursum denudant usque deorsum,
Unguitur infirmus, praecingitur ac refovetur.
Cum resideret humi, jussit sibi pocula ferri,
Ut modicum biberat, confestim talia narrat:
vulpes.
'Heu malefida coliors, male sarlo foedere concors,
515 Quam temere in vosmet legem sancitis iniquam
Si volunuis genli, si nobis vivere cari,
Dum licet, ac vultum servat fortuna benignum,
Legis decretum servemus more parentum,
Indigni quocunque sumus disrumpere foedus,
520 Haec res conservat junctos et jungit amicos.
At vos virtutes ipsas invertitis omnes,
Non mihi judicium, sed vobis ponitis ipsum;
Dedecet liunc regem rationem scribere talem,
Absens damnelur, nisi legibus ante vocetur,
525 Si sequitur legem , mercabitur undique laudem,
Si refugit placitum semel ac bis terque petitum,
Nec premit liunc morbus tardatque vicarius liujus,
Hic subit et perfert quod quisque viriliter horret,
Nec sit lugendus, si deperit in cruce tensus.
530 Verum nil sceleris faciat pia dextera regis,
Sensibus intendat, legis praecepta revolvat,
Mitius acclini timido , quam corde tumenti,
Nullius ore viri sensi nec discere quivi.
Tardius adveni, magis istis Omnibus egi,
535 Obsecro dementer mihimet mitescere regem :
Si male quid dixi, reprobet grex islius antri,