Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
254 
ECBASIS. 
Mugit vacca loquax, quin taurus cornibus audax, 
Perdita demonstrant, natum per singula lustrant. 
Ast vosagina canis, lustrosis conscia silvis, 
330 Venerat ad medium certum dictura relatum: 
‘Aestimo, quod vobis referentur gaudia moestis, 
In genesi legitur, Esau cum gesta feruntur, 
Ille sagitta doctus erat gravidaque faretra, 
Portabat cornu, fuerat qui doctus in arcu, 
335 Capsidile suo gestabat in inguine dexlro, 
Hic me nutrivit, per rara latibula duxit. 
Post mortem domini vobis mendica remansi. 
Visis consternor, auditis corde relundor. 
Juxta est spelaeum multo praedamine plenum, 
340 Sole sub occiduo latrans prope jam pede fesso 
Audieram strepitum, certans conprendere melum? 
Reddetur stabulo, si forsan quaeritur antro.’ 
Suscipitur sermo, quem dixerat barbarus hospes, 
Et praedocta canis ceu fertur odora canum vis, 
345 Non praeter centum properans praetendere gressum, 
Donec pervenit, quo se conducere vovit. 
Tune equitum turmae certant peditumque catervae, 
Ne numero plures, virtute et honore minores, 
Indocti stolidi simul impugnare parati. 
350 Viribus editior, collecto tum grege major, 
•2. / 
Irritat, mulcet taurus, mugitibus implet; 
Fit sonus in terris, quasi totus corruat orbis. 
Exilit ille lupus soinno vinoque sepultus, 
Convocat armigeros pugnandi jure remotos, 
355 Sperat belligeros solo torpore peritos, 
Arcem contendit hostes, quo cernere possit, 
Visis expavit, reparatis viribus infit: 
farnuli fortes, animosas cernite gentes, 
335 capsilide Ä. 33T mdica A.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.