Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
E C B A SIS. 
251 
Quod si postpoms, soli tibi damna parabis : 
In grege muscarum noscas spelaea ferarum, 
Quae te dilanient et toto corpore scindent: 
Nam Stimuli vespae sunt vires mortis acerbae. 
245 Binos crabrones ambos cognosce parentes, 
Qui natum deflent, fauces tibi stipite hgent. 
ln jubilo vulpis proprii cape signa moeroris. 
Infelix vitulus non grata compede vinctus 
Exiet ad campum , bellum cum venerit ortum. 
250 Quid dabis ergo bonis? sic stat sententia somni. 
lupus. 
‘Heu mihi! quid faciam, vel qualia verba retexam? 
Quae bona distribuam? quae mundiburdia quaeram? 
Poscis pro vitulo , minitaris pro perituro, 
Si daret Heinricus nobis percarus amicus 
255 Sporcos quingentos, vitulos totidem saginatos, 
Non feret inpune, quod sparsit fragmina coenae, 
Viniae dulcorem, solitum [mihi] ferre soporem. 
Cur perit incassum tanto sudore paratum ? 
Quod foris excessit, nobis nullatenus haesit, 
260 Sed post ingressum sit nobis discutiendum; 
Instauret quadruplo sumptus stultus mihi simplo. 
Mane canam psalmos, si tardat sacra sacerdos.’ 
Archicupellanus, camerarius et cocus almus, 
Index consilii, quin judex illius antri, 
265 Extitit ericius perplexo vellere sutus, 
Namque super cunctos nanus fuit iste sacerdos, 
Indumenta novis texebat plumea telis. 
lupus ericio. 
Tost lioram sextain capto mox tollito vitam, 
Quod petiit feci, nam vix promissa replevi. 
242 spolea A. 251 hei A. 256 fragmine A. 
sich auch scandieren soli tum erre. 261 stultos A. 
257 liefse
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.