Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

R ü O D L I E B fragm. XIV. 
187 
Et prandere rogat, satis illis et tribuebat. 
10 Amotis mensis, dominabus et inde reversis 
Ad sua secreta, praecedit eas ea liata. 
Post illasque pedant, sibi qui plumatia portant, 
Et plures alii comitantes bis famulari. 
His vinum ferri jubet illo pro famulari; 
15 Dumque bibit quisque, sibi vicino dedit, usque 
Pincernae pateram reddebant evacuatam. 
Inclinant, abeunt, Rodlieb dominosque revisunt. 
Tune RÖdlieb dixit: ‘quia yos deus huc glomeravit, 
Nunc audite, mihi cupite vel auxiliari, 
20 Connubium quoddam quo fiat nunc stabilitum, 
Est quod laudatum sic, ad nos induciatum, 
Ad quod praesentes mihi vos cupio fore testes. 
Contigit, nt juvenis meus iste nepos et herilis 
Mutuo diligerent sese, dum tessere ludunt, 
25 Lege maritali cupientes consociari.’ 
Dicunt: ‘hoc cuncti debemus consiliari, 
lndolis ut tantae vir, tarn virtutis opimae, 
Non dehonestetur, citius sed ut eripiatur 
A scorto turpi digno satis igne cremari.’ 
30 Et laudant dominum, quod in hoc cosmo fuit usquam 
Femina, quae magicam de se divelleret ipsam. 
Tune surgit juvenis, grates dabat omnibus illis, 
Quod tarn dementes sibi sunt communiter omnes, 
Inquit et ‘liorrere penitus se seque pudere 
35 Sic dehonestatum per id execrabile scortum. 
Nunc opus uxore nimium mihi cernitis esse, 
Quam quoniam facile nunc possumus hic reperire, 
Hane desponsari desidero vel mihi jungi, 
Ut sitis testes et ad hoc mihi, quaeso, libentes, 
40 Alterutros cum nos dotabimus est veluti mos.’ 
31 vielleicht niagnam
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.