Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

RÜODLIEB fragm. XIII. 
185 
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
55 Miles ridebat, plebs cetera cuncta stupebat. 
Tune dixit domina : ‘res cernitur liaec mihi inira. 
Miles ait: ‘furti canis est hie conscius isti. 
Quod furabaris, nisi reddideris, morieris ! 
Vade, fer in medium quod fecisti cito furtum.’ 
60 Currens absque mora retulit calcaria bina, 
‘Haec,’ ait: ‘a sella denodavi modo vestra, 
Tune ibi nemo fuit viventum nemoque vidit, 
Neve canis sciret, a daemone ni didicisset. 
Miles ait: ‘sibi da, cernas cui praebeat illa.’ 
65 Quae sibi dum jecit, cujus fuerant ea reddit. 
Hic dixitque cani: ‘nunc illa referto sodali.’ 
Quae dat scutifero caudain persaepe movendo, 
‘Ante pedes cadite furis, veniamque rogate.’ 
Qui se prostravit, caput inque pedes sibi ponit, 
70 Et veluti fleret , veniam poscens ululavit. 
‘Nunc tu die: “surge vel amici simus ut ante.” 
Quod cum dixisset, surgens canis exhilarescit, 
Nunc liunc, nunc dorninos, nunc gratilicat residentes 
Miles ait: ‘vestrum sibi quis captando capillum, 
75 Accipiat baculum , velut ulciscendo reatum.’ 
Quod duo dum faciunt ‘cur furabaris?’ et ajunt, 
Insiliebat eos canis, hunc ab eisque redemit, 
Mordens in suras illos nimiuin dolituros, 
Sic se lusisse cum quo praepacificiat se. 
80 Quidam ridebant, quidam nimis inde stupebant. 
Prandia cum coena sic sat fiunt opulenta. 
Fercula post rnulta , post pocula tarn numerosa 
Limpha datur; modicum residetur dum biberelur. 
Tempus pomorum non tune fuit ulligenorum, 
85 Ni pueri veniunt, de silva fraga ferebant 
Quaedam pars vasis, pars corticibus corilinis, 
Quae singillatim legerunt undique passim. 
Bis esis niensa removeltir, sumitur aqua < 
x, %
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.