Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
85 
Tantum vas rumpant, in aquam yel reiciant nie, 
Piscibus ut citius vorer aut diris cocodrillis. 
Vultis in ignitum famosam trudere furnum, 
Ingrediar sponte, quo non cremer igne geliennae. 
Ut caream vita, si vultis, mersa cloaca, 
Sum nimis immunda, tali dignissima poena. 
Incidero prompte quia tali gaudeo fine, 
Tartareus foetor mihi post ne perpetuetur. 
Quicquid supplicii [reperitis adliuc gravioris], 
Omne libens patiar, multo majora merebar.’ 
Quae dum conticuit, rector miserans ita dixit: 
‘Judicat haec semet, vos dicite, si sat in hoc sit?’ 
Omnes ploranles, nimium sibi compatientes 
Dicunt: ‘non opus est, rector rogilet super hoc plus.’ 
Dicunt causidici: Sitarn decernimus illi 
Donari tantum, si poeniteat male factum.’ 
Ejus privigni mansuefacti velut agni 
Volvuntur pedibus rectoris daudo precalus, 
Ut yitam, veniam sibi concedatque salutem, 
Esse domus dominam, velut ante fuit, sinat illam. 
Quod dum promisit dementer, id illa recusat: 
‘A modo non dominam, sed me dicant homicidam, 
Vivere si vultis me, istud tarnen, oro , salutis 
Ut mihi tollatis, quo me non debilitatis. 
Nares truncate, quidquid sit et oris utrimque, 
Ut stent liorribiles omni sine tegmine dentes, 
Ut nulkim libeat, posthac mihi basia quo det, 
ln crucis atque modum me comburalis in altuni 
Per geminas buccas rosa ceu tenus hac rutilantes, 
Noverit ut quisquam propter scelus hoc mihi factum, 
Et dicat: tibi vae, meruisli tale quid in te? 
5T die liandschrift fumosam. 
77 die liandschrift hat: sed tarnen.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.