Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

RUODLIEB fragm. V. 
167 
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
Duxerat in stabulum properantius illa caball um; 
Non ea nec Rufus reminiscuntur magis ejus, 
Manducet, si quid ibi graminis is reperisset. 
95 Intrantemque domiim neptis bene siiscipit illum, 
Insimul assidunt sat sermocinandoque ludunt, 
Insertos stringunt digitos, sibi basia figunt. 
Ingreditur senior, quo non seriosior alter, fol.22 b . 
Hispidus in facie, poterat quod nemo videre, 
100 Ejus quid vultus fuerat, quia valde pilosus, 
Ni solus nasus curvus fuit et varicosus. 
Staut oculi gemini velut effossi tenebrosi, 
Hosque retortorum superuinbrat silva pilorum; 
Neve foramen ubi sit in os, quit quisque videre, 
105 Sic se barbicia praetendunt longave spissa. 
Ille parare tarnen pueros jussit sat edendum. 
Istorum nimius cum displicuit sibi ludus, 
Inter eos residet, natibus disjunxit et ipsos, 
Ad modicum reticent [se] intersessosque dolebant. 
110 Prae se curvando fantur per plura jocando. 
Cum pertaedebat, mensam velare jubebat, 
Dixit et uxori: ‘satis est, jam parce pudori. 
Non debet mulier sic esse procax neque sed vir, 
Et praesente viro ludat decet baut alieno. 
115 Sic dicens surgit ad latrinam velut iret, 
Respiciebat eo terebelli perque foramen. 
Rufus et in solium salit infeliciter ipsum. 
Uua manus mammas traclabat et altera gambas, 
Quod celabat ea, super expandendo, crusenna. 
120 Hoc totuni ceu für rimans senior speculatur. 
Quando redit, sibi non cedit, nam non ea sivit. 
Tuncque sedens solio nimis indignando supremo, 
106 für jussit sat früher praecepit. 
115 für latrinam stand früher secretum. 
ff
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.