Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

162 
RUODLIEB fragm. IV. 
sches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
55 [Nil] praeterinisit juvenis quod opus fore vidit. 
[Bov]es sicut oves adaquat, porcosve capellas. 
[Apjportat foeiiuin quibus annonat parafredis. 
[Omne] fecit sponle sibi nemine praecipiente. 
[Si quid] alius erat opus, id studiosius egit. 
60 [Et cum] per triduum mansisset sic apud illum, 
Is n]isi buccellam sibi nil dedit ad comedeudum. 
folJ20 3 . Cumque diutius esuriem sufFerre nequiret, 
Inclinabat ei cupiens alio proficisci. 
Ille sibi dixit, hunc cum secedere vidit: 
65 Nunc bic esto dies binos tantummodo vel tres, 
Alterutrüm nostros mores donec videamus. 
Consensit juvenis, mox augetur sibi panis, 
Quadrans inane datur sibi, sero dabatur et alter. 
Interea rogat hunc, si quam cognoverit artem? 
70 “Artem, quam possem cognoscere, die, meliorem, 
Quam quod nosco cibos lautos confingere pl[ures] 
Vilibus ex causis, ex lierbis sive farinis, 
Ad quae nil nisi lac posco modicumve sagi[men] 
Et tantum salis, detur ut dulcedo sapori. 
75 Est aliud, domine, nobis omnino necesse,* 
Quod non irasci debes de me tibi dici.” 
‘Die,’ ait, ‘id quid sit, non irascor.’ Puer inquit: 
“En velut es, cunctis dives satis esse videris, 
Et tuus est panis solaminis omnis inanis, 
80 Furfuribns plenus, fuscus, lolio vel amarus. 
Si praesentare mihi vis cujusque farinae 
Vel modium vel dimidium [ad] panes faciendum, 
Tot bene cribratos praesentabo tibi panes, 
Semine conditos apii vel sale respersos, 
85 Et uras aliquas lardo superunctas, 
Atque coronellas .... uti menclas. 
Haec faciens merum . . . tibi . . . 
Quicquid et ex cribr
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.