Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

RUODLIEB fragm. III. 
157 
Saudis committas illis te, yel benedicas. 
515 Sic ubi pulsetur, aut si quo missa canatur, 
Descendas ab equo currens velocius illo, 
Kattliolicae paci quo possis participari. 
Hoc iter baut longat, penitus tibi quin breviabit, 
Tutiiis et vadis, hostem minus atque timebis. — 
520 ll) Abnuito numquam, si te cogens liomo quisquani 
Oret amore pii jejunia frangere Christi, 
Non ea nam frangis, sua sed mandata replebis.— 
12) Si tibi sint segetes prope plateas generales, 
Non facias fossas, progressus ulteriores 
525 ln sata ne fiant, nam fossas circueundo 
Strata fit ulrimque per siccum gente meante; 
Si non fodisses, daninum minus hinc liabuisses.’ — 
Dum rex conticuit sapientia verbaque finit, fol. 17b # 
Ambo prodibant, rex inque tlirono residebat, 
530 Et laudat cunclis virtutem militis ejus. 
Econtra murmur laudantum multiplicatur. 
Qui grates regi populo referebat et omni. 
Rex ait: ‘ito domuni cunctorum plenus bonorum, 
Atque yide matrem totamque tuarn pariter rem, 
535 Si potes in patria tarnen esse tua yelut isla, 
Solvere sique yelint domini quae polliciti sunt. 
Qui si fallant te, decet ut fallantur et a te, 
Nec famuleris eis totiens delusus ab illis. 
Nulli servito parco nimis aut inbonesto. 
540 Si tibi contingat, animus tuus unde vacillet, 
Taedeat ut patriae propriae te, si repelis me, 
Ejusdem yelle contra te repperies me, 
Quo nunc te linquo : dubium non liujus babeto.’ 
Post nuerat digito prae se stanti paranymplio, 
545 Et sibi secretim de more susurrat in aurem, 
llluc ut peras camerarius afferat illas, 
ln quibus lii panes fuerant intus locupletes,
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.