Volltext: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
150 
RUODLIEß fragm. III. 
Nil deservisse, ni pauper vivere posse, 
Victum vel vestem, millum plus emolumentuni, 
Hujus cum regni columen specialis sit omnis.’ — 
Qui sibi dilectum secum sumendo sodalem 
280 Ad regem graditur, prae quo sic fando precatur: 
Si, rex, anderem, tibi vel fore non grave scirem, 
Quod nimis angit me, tibi veilem notificare.’ 
Rex ait: ‘eloquere, demente potiris ad id me.’ 
Ille pedes regis amplectitur oscula dans liis. 
fo!.13b, 285 Postque resurgendo vix protulit isla gemendo: 
‘Quid mihi causae sit, melius rex ipse videbit.’ 
Sic ait inque manus dat litterulas sibi missas. 
Rex ait bis lectis: ‘nunc compatior satis istis. 
Qiiae tibi promittunt damini, si sic ea solvunt, 
290 Consilior videas, venias quin neve relinquas; 
Atque tuae matris nimis est legalio suavis. 
Hinc omnino tibi modo nolo reconsiliari. 
Quin vadas ad eam vel consoleris eandem, 
Contribulesque tuos visendi le sat avaros. 
295 Quando velis, ito; nobiscum sed tarnen esto 
Istius ebdomadae Spatium. Noli prius ire, 
Quam pertractemus quid mercedis tibi demus. 
Nobis servisti quam devotissime scisti. 
Non oblivisci decet id nos, sed reminisci, 
300 El tibi prodesse, te saepe neci tribuisse 
Pro me pro populo pro cuncto denique regno.’ 
Exul at inclinat regem meminisseque gaudet 
Ejus servitii, paucis respondet et illi: 
‘Quod tibi servivi, mihi quam bene retribuisti. 
305 Huc postquam veni, pie rex, tibi meque subegi, 
Pascha fuit tecum mihi semper cottidianum, 
Semper babens mulluni vel bonorum sive bonorum 
A te non solum, sed ab unoquoque tuorum. 1 — 
Rex jubet interea Gant argentea vasa,
	        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.