Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

147 
RÜODLIEB 
fragm. III. 
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
Praesulibus sint baec, liorumque fidelibus istaec. 
Auri ter denas uni placuit dare libras 
Inque capellanos quinquaginta tribuendas 
Argenli libras, totidemque per officiales, 
180 Inter scutiferos vilesque ministeriales 
Viginti libras nummorum distribuendas. 
Nec superexaltat lixas, quin lios quoque donet, 
Inter eos denas dispergendas quoque libras 
Del duodenorum tantundem cuivis eorum. 
185 Post ducibus galeas, loricas donet et enses, 
Auratas parmas, lituos ad bella canoros, 
Inque suos libras sexaginta tribuendas. 
Et post praesidibus det equos faleris redimitos, 
Atque suis denas cunctis libras tribuendas. 
190 Postreino cunctis abbatibus liis duodenis 
S. . det morainen spondendo suum famulamen, 
lllorum cuivis confratribus hosque secutis, 
Libras triginta, puerorum cuivis et unam. 
Mittat et ad claustra inonachis libras decapenta. 
195 Regis simnistis aliisque fidelibus ejus, fol. 12». 
Ejus servitio qui sunt in cottidiano, 
Qui veluii glandes semper Haut regis ad aures, 
Et pro mercedis succurrunt pondere cuivis, 
Bona dat eximia census ad mille talenta. 
200 Inter quos illum venatorem peregrinum 
Munerat uberius, sic collegaxn facit ejus, 
Missi qui fuerant ad se pacemque patrabant. 
Munera, dum vidit ea rex inultumque probavit, 
Dixitad aequivocum: ‘tua munera sunt bona multum ; 
205 Ne tarnen a nobis tantum donando graveris, 
Pro donis votum decernimus accipiendum. 
Tarn bene ludentes ursos lios tollo gemellos, 
Atque meae natae picam sturnumque do de te, 
Et grates liabeas tantas, ceu cuncta dedisses. 
10*
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.