Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
145 
150 
155 
fol. 7i> # 
160 
165 
170 
Grande tuum posse vel inaequiparabile veile 
Sunt tibi pro nmro per nullum deiciendo, 
Laesum laedenti, veniam miserendo precari. 
Nonne deizare nobis merito videare 
Indulgens sponte peccantibus absque petenle? 
Econtra nil nos simile praebere valemus, 
Retribuat sed ut is rex post, quem sic imitaris, 
Nos exorare debemus corde vel ore; 
Utque dum vivas, valeas, regnes et abundes, 
Nobis et cunctis aflinibus undique regnis 
Est exoptandum comniuniler atque precandum. 
Na in columen nostri tu solus es in vice Christi, 
Atque superstile te bene possumus imperitare 
Sub vestrae fidei scuto diutissime tuti. 
Et nunc, o domine, non dedignare venire 
Ad loca laudata, quando sunt induciata. 
Vobis congredimur de noslris ac famulamur.” 
Sic ait et donis dilavit nos sat opimis, 
Pelliciis vel equis faleratis, sive chrusennis, 
Post poscit vinum, Gerdrudis amore, quod haustum 
Participat nos tres, postremo basia ligens, 
Quando vale dixit post nos gemit et benedixit. 
Hinc rediebamus, vicedomnuni poslque videmus, 
Qui nos condonans provisorem simul et dans 
Oscula fert more, grandi nos liqnit amore, 
Tain tibi devotum mandans, ut hero, famulatum. 
Sic datur a cunctis sat amica licentia nobis. 
Disciplinate noster ductor vel lioneste 
Servivit nobis in simplicitateque cordis, 
Hujus dum regni confmia vidimus ampli.’ 
Talis rumoris rex, talis ovans et honoris 
Snbridens modicum nil protulit ore superbum. 
175 Susspiciens laudat dominum, quo danle triumphal,
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.