WALTHARIUS.
51
Non desperavit, neque vultus concidit ejus,
Verum vulnigeram clipeo insertaverat ulnain
1390 Incolumique manu mox eripuit semispatam,
Qua dextrum cinxisse latus memoravimus illum,
llico vindictam capiens ex lioste severam.
Nam feriens dextrum Haganoni effodit ocellum,
Ac tempus resecans pariterque labella revellens
1395 Olli bis trinos discussit ab ore molares.
Tali negotio dirimuntur proelia facto.
Quemque suum vulnus atque aeger anlielitus arma
Ponere persuasit. quisnam liinc immunis abiret ?
Qua duo magnanimi lieroes tarn viribus aequi
1400 Quam fervore animi steterant in fulmine belli.
Postquam finis adest, insignia quemque notabant;
Illic Guntharii pes regis, palma jacebat
Waltbarii, nec non tremulus Haganonis ocellus.
Sic sic armillas partili sunt avarenses!
1405 Consedere duo, nam tertius ille jacebat,
Sanguinis undantem tergentes floribus aninem.
Haec inter timidam revocat clamore puellam
Alpliarides, veniens quae saucia quaeque ligavit.
His ita compositis sponsus praecepit eidem:
1410 ‘Jam misceto merum, Haganoni et porrige primum,
Est athleta bonus, fidei si jura reservet;
Tum praebeto mihi, reliquis qui plus toleravi;
Postremum volo Guntliarius bibat, utpote segnis
Inter magnanimüm qui paruit arma virorum,
1415 Et qui Marlis opus tepide atque enerviter egit.’
Obsequitur cunctis Herrici filia verbis.
Francus at oblato licet arens pectore vino
‘Defer’ ait ‘prius Alpharidi sponso ac seniori
1401 queque A. 1402 regis pes B. 1407 Iiic A. B. 1414
magnam uim A. 1416 heririci B.
4 *