Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

WALTHARIUS. 
47 
Deque tuis manibus caedem perquiro nepotis. 
En aut oppeto, sive aliquid memorabile faxo.’ 
1280 Dixit; et a tergo saltu se jecit equino, 
Hoc et Guntbarius, nee segnior egerat lieros 
Waltbarius, cuncti pedites bellare parati. 
Stabat quisque, ac venturo se providus ictu 
Praestruxit, trepidant sub peltis martia membra # 
1285 Hora secunda fuit qua tres lii congrediuntur; 
Ad versus soluin conspirant arma duorum. 
Primus maligeram collectis viribus bastam 
Direxit Hagano, dirupta pace. sed illam 
Turbine terribilem, tanto et Stridore volantem 
1290 Alpbarides semet cernens tolerare nequire, 
Söllers obliqui delusit tegmine scuti. 
Nam veniens clipeo sic est ceu marmore laevi 
Excussa, et collem vebementer sauciat ? usque 
Ad clavos inlixa solo. Tune pectore magno, 
1295 Sed modica vi, fraxineum bastile superbus 
Jecit Guntbarius, volitans quod adbaesit in ima 
Wallbarii parma, quam mox dum concutit ipse, 
Excidit ignavum ligni de vulnere ferrurn. 
Omine quo moesd confuso pectore Franci 
1300 Mox stringunt acies, dolor est conversus ad iram, 
Et tecti clipeis Aquitanum invadere certant. 
Strennuus ille tarnen vi cuspidis expulit illos, 
Atque incursantes vultu terrebat et armis. 
Ilic rex Guntbarius coeptum medilatur ineptum, 
1305 Scilicet ut jactam subito terraeque relapsam, 
1281 enauit A. B. 1281 hic C. 1284 perstrinxit sub penis 
(am rande: sub pectore) D. 1286 aduersum A. C. 1287 ma- 
lignam D. maligenam A. C. 1288 disrupta B. 1291 secuti B. 
solers oblique D. 1295 fraxineumque A. E. 1297 quia mox D* 
1300 iras C. 1301 ac tecti D. 1302 strenuus B. 1304 quau- 
quam C.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.