Volltext: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

sches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
Ci 
4ß 
WALTFIARIUS. 
Sollicitusque fui qnorsum tua munera ferrem; 
1250 Namque per ignotas dixi pergens regiones : 
“Francorum vereor, Haganone superstite, nullum.” 
Obsecro per ludos, resipiscito jam, pueriles, 
Unanimes quibus assueti fuimusque periti, 
Et quorurn cultu primos altrivimus annos. 
1255 Inclita quonam migravit concordia nobis? 
Semper in hoste domique manens, nec scandala noscens, 
Quippe tui facies patris obliviscier egit, 
Tecum degenti mihi patria viluit ampla. 
Nunquid mente fidem abradis saepissime pactam? 
1260 Deprecor hoc abscide nefas, neu bella lacessas, 
Sitque inconvulsum nobis per tempora foedus. 
Quod si consentis, jam nunc ditatus abibis 
Eulogiis, rutilo umbonem complebo lnetallp.’ 
Contra quod Hagano yultu haec affamina torvo 
1265 Edidit, atque iram sic insinuavit apertam 
‘ Vim prius exerces, Waltbari, postque sopliaris. 
Tute fidem abscideras. cum memet adesse videres, 
Et tot stravisses socios, immoque propinquos, 
Excusare nequis, quin me tune alfore nosses. 
1270 Cujus si facies latuit, tarnen arma yidebas 
Nota satis, habituque virum rescire valebas. 
Cetera fors tulerim, si vel dolor unus abessel: 
Unice eniin carum, rutilum, blandum, pretiosum 
Carpsisti florem mucronis falce tenellum. 
1275 Ilaec res est, pactum qua irritasti prior almum, 
Idcircoque gazam capio pro foedere nullam. 
Sitne tibi soli virtus, volo discere, in armis, 
1254 attriuerat B. 1260 hie C. 1260 lacesses D. 1262 
dltatis D. 1264 contra quem D. 1266 ne nos incuses mihi vim 
qui tu prior infers D. 1271 ualeres A. C. 1273 unice mi 
carum A. unicum enim carum rutilum plandum preciosum I). 1275 
alumnum A.
	        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.