t
WALTHARIÜS.
43
1165 Deprecor at dominum contrila mente benignum,
Ut, qui peccantes non vult, sed perdere culpas,
Hos in coelesti praestet mihi sede yideri.’
postquam orandi linein dedit, ilico surgens
Sex giravit equos et virgis rite retortis
1170 Vinciit. lii tantum remanebant, nempe duobus
Per tela absumptis, trinos rex Gunthere abegit.
His ita compositis procinctum solvit, et alte
Ingenti fumans leyiabat pondere corpus.
Tum moestam laeto solans affamine sponsam ,
1175 Moxque cibum capiens aegros recreaverat artus
(Oppido enim lassus fuerat) clipeoque recumbens,
Primi custodem somni jubet esse puellam,
Ipse matutinam disponens tollere cur am,
Quae fuerat suspecta magis; tandemque quievit.
1180 Ad cujus caput illa sedens solito yigilayit,
Et dormitantes cantu patefecit ocellos.
Ast ubi yir primum jam expergiscendo soporem
Ruperat, absque mora surgens dormire puellam
Jussit, et arrecta se fulciit impiger basta.
1185 Sic reliquum noctis duxit, modo quippe cavallos
Circuit, interdum auscultans vallo propiayit,
Exoptans orbi species ac lumina reddi.
Lucifer interea praeco scandebat Olimpo,
Lucens Taprobane darum videt insula solem.
1190 Hora fuit, gelidus qua terram irrorat Eous.
Aggredilur juvenis caesos spoliarier armis
Armorumque habilu, tunicas et cetera linquens,
Armilias tantum cum bullis, baltea et enses,
1165 ad A. C. E. 1167 praebet C. 1169 Exgyravit I.
1171 ternos B. I. gunther A. 1173 levabat h 1176 naai I.
1183 orbis sp. ac culinina 1. 1186 oscultans B. 1189 Dieens B,
1189 tbaprobane A. C. zaprobane I. 1190 irrora B. inrorat 1
1191 spoliarier omnes 1. 1192 armorum Iiabitu 1.