Full text: Ad Auspicia Professionis Philosophiae Ordinariae In Academia Georgia Augusta Rite Capienda

© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 26 
suo cogitans primum observationes in Willeramum *) eruditionem eximiam clare 
testantes, tum vero egregium poeseos anglosaxonicae opus, paraplirasin genescos, 
quae sub nomine fertur Caedmonis**), typis, suo sumtu paratis, vulgavit. Cum 
itaque totus in hoc studiorum genus incumberet, saepiusque audivisset in occi 
dentali Frisia pagos esse, qui veteri lingua frisica ad eum diem uterentur, cu 
piditate accensus ejus perfectius cognoscendae, relictis rebus et necessitudinibus, 
in Frisiam interiorem contendit atque incredibili diligentia per aliquot annos in 
stitit omnibus istius dialecti vestigiis, quam anglosaxonicae recte judicavit proxime 
affinem esse. Sed inde revertentem ad Batavos multo major felicitas manebat. 
Isaacus enim Vossius, quoeum ei propinqua intercedebat cognatio ***), codicem 
argenteum, vix Germaniae ereptum, e Suecia reportaverat, incertum, dono Cliri- 
stinae reginae an clam ablatum. Qui vir, uberrimo librorum manuscriptorum 
a se congesto thesauro insignis ****), cimelium istud totius antiquitatis nostrae 
longe praestantissimum, quod nunc ne oculis quidem nobis licet usurpare, non 
dubitavit tradere in manus avunculi gaudio paene exsilientis *f-). Opportunissimo 
labori, aetate licet jam ingravescente, parem se praestitit Junius tamque 
impigre versatus est in codice legendo digerendo describendoque, ut post novem 
annos editionem ejus, glossario linguae per multa secula deperditae instructam, 
typisque quorum ipse sumtum dederat eleganter cusis impressam absolveret •]-]«*]«). 
Triennio vero antequam mortem obiret in Britanniam remigrans, ut quosdam 
*) Francisci Junii F. F. observationes in Willerami abbatis francicam paraplirasin cantici canticorum. Am- 
stelodami 1655. 8. 311 pagg. 
**) Caedmonis monachi paraphrasis poetica genesios ac praecipuarum sacrae paginae historiarum abhinc 
annos MLXX anglosaxonice conscripta et nunc primum edita a Francisco Junio F .F. Amstelodami apud 
Christophorum Cunradi typis et sumptibus editoris 1655. prostant Hagae Comitum apud Adriauum 
VIacq 4. pagg. 106. Liber jam rarissimus. Inter codd. mss. oxonienses num. 5225 (Jun. 113) habetur 
Junii index alphabeticus verborum quae occurrunt in Caedmonis paraphrasi cum relatione ad paginas. 
***) Elisabetha soror Junii nupserat Gerhardo Joanni Vossio, Isaaci patri. 
****) adi catalogum eorum in Pauli Calomesii operibus (ed. Jo. Alb. Fabricius. Hamb. 1709. 4.) 
f) in dedicatione Ulphilae ad comitem De la Gardie Junius inter alia ita scribit: collatis quoque specimi 
nibus istis (gothicis, a Bon. Vulcanio editis) cum Alamannorum Anglosaxonumque dialecto, ita bene 
prospereque videbatur mihi processisse negotium, ut beatulorum omnium vicos et prata prae hac mea 
opera pro nihilo ducerem .... in his eram gaudiis, quum impendio mihi magis gaudere coepit ani 
mus, ineffabili quadam proximaque majore voluntate delibutus ex repentino inexspectatoque ipsius 
argentei codicis conspectu. Habeo sane quod coelo hoc imputem; siquidem intelligo, immortalis Dei 
nutu memoratum codicem ad manus meas perlatum cet. 
j-f) Calomesius 1. c. pag. 323 (anno 1665): c’est un vieillard qui a pres de 80 ans, mais qui est encore 
fort vigoureux. 11 etudie tous les jours 13 k quatorze heures et a publie depuis peu les 4 evangiles en 
langue gothique. 
Ift) quatuor D. N. Jesu Christi evangeliorum versiones perantiquae duae gothica scilicet et anglosaxonica, 
quarum illam e celeberrimo codice argenteo nunc primum depromsit Franciscus Junius F. F., hanc 
autem ex codicibus mss. collatis emendatius recudi curavit Thomas Mareschallus, Anglus, accessit et 
glossarium gothicum, cui praemittitur alphabetum gothicum, runicum cet. opera ejusdem Francisci 
Junii. Dordrechti typis et sumtibus Junianis, excudebant Henricus et Joannes Essaei urbis typographi 
ordinarii, pag. 565 et 431. 4. Codex arg. non potuit fuisse penes Junium ultra annos septem, ab 
a. 1655 ad 1662, quo Vossius eum Suecis revendidisse fertur. Quantum vero ab illa aetate distat 
nostra! codices ambrosiani anno 1817 feliciter reperti multum abest ut integri prodierint, lectu quidem 
difficiliores, ad intelligendum et annotandum fere faciliores. 
»
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.